De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  2. partibus mundi caeloque revincta;
  3. nam communibus inter se radicibus haerent
  4. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  5. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  6. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  7. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  8. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  9. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  10. iamne vides quantum tenuis natura valere
  11. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  12. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  13. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  14. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  15. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  16. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  17. nil magnis intervallis de corpore libant
  18. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  19. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  20. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  21. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  22. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  23. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  24. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  25. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  26. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  27. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  28. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  29. per multum, specie confusa videntur
  30. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  31. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  32. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  33. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  34. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  35. scire licet perquam pauxillo posse minores
  36. esse vel exigua maioris parte brevique.
  37. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  38. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  39. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  40. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  41. Illud item non est mirandum, qua ratione
  42. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  43. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  44. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  45. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  46. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  47. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  48. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  49. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  50. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  51. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  52. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  53. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  54. percipiat calidis fervoribus ardor,
  55. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  56. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  57. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  58. accidere ex una scintilla incendia passim.
  59. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  60. possideat multum caecis fervoribus ignem
  61. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  62. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  63. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  64. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  65. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  66. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  67. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  68. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  69. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  70. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  71. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  72. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  73. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  74. evanescere enim rapidas illius et acris
  75. imminui supter viris, ideoque relinqui
  76. paulatim solem cum posterioribus signis,
  77. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  78. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  79. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  80. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  81. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  82. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  83. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  84. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  85. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  86. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  87. alternis certo fluere alter tempore possit,
  88. qui queat aestivis solem detrudere signis
  89. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  90. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  91. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  92. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  93. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  94. posse alternis e partibus ire.
  95. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  96. diversas ire in partis inferna supernis?
  97. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  98. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  99. At nox obruit ingenti caligine terras,
  100. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  101. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  102. concussos itere et labefactos multo,
  103. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  104. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  105. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  106. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  107. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  108. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  109. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  110. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  111. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  112. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  113. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  114. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  115. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  116. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  117. semina confluere et solis reparare nitorem.
  118. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  119. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  120. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  121. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  122. tempore et inpubem molli pubescere veste
  123. et pariter mollem malis demittere barbam.
  124. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  125. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  126. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  127. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  128. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  129. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  130. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  131. aut quia sol idem sub terras atque superne
  132. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  133. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  134. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  135. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  136. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  137. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;