De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  2. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  3. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  4. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  5. nam certe neque consilio primordia rerum
  6. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  7. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  8. sed quia multa modis multis primordia rerum
  9. ex infinito iam tempore percita plagis
  10. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  11. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  12. quae cumque inter se possent congressa creare,
  13. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  14. omnigenus coetus et motus experiundo
  15. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  16. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  17. terrai maris et caeli generisque animantum.
  18. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  19. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  20. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  21. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  22. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  23. diffugere inde loci partes coepere paresque
  24. cum paribus iungi res et discludere mundum
  25. membraque dividere et magnas disponere partes
  26. omnigenis e principiis, discordia quorum
  27. intervalla vias conexus pondera plagas
  28. concursus motus turbabat proelia miscens
  29. propter dissimilis formas variasque figuras,
  30. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  31. nec motus inter sese dare convenientis,
  32. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  33. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  34. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  35. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  36. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  37. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  38. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  39. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  40. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  41. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  42. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  43. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  44. partibus erumpens primus se sustulit aether
  45. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  46. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  47. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  48. matutina rubent radiati lumina solis
  49. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  50. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  51. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  52. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  53. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  54. corpore concreto circum datus undique saepsit
  55. et late diffusus in omnis undique partis
  56. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  57. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  58. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  59. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  60. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  61. nec levia ut possent per summas labier oras,
  62. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  63. versent et partes ut mundi totius extent;
  64. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  65. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  66. his igitur rebus retractis terra repente,
  67. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  68. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  69. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  70. et radii solis cogebant undique terram
  71. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  72. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  73. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  74. augebat mare manando camposque natantis,
  75. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  76. corpora multa vaporis et altaque caeli
  77. densabant procul a terris fulgentia templa.
  78. sidebant campi, crescebant montibus altis
  79. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  80. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  81. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  82. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  83. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  84. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  85. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  86. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  87. atque levissimus super influit auras
  88. nec liquidum corpus turbantibus auris
  89. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  90. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  91. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  92. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  93. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  94. unum labendi conservans usque tenorem.
  95. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  96. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  97. ex utraque polum parti premere nobis
  98. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  99. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  100. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  101. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  102. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  103. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  104. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  105. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  106. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  107. passim per caeli volvunt summania templa,
  108. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  109. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  110. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  111. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  112. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  113. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  114. in variis mundis varia ratione creatis,
  115. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  116. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  117. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  118. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  119. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  120. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  121. evanescere paulatim et decrescere pondus
  122. convenit atque aliam naturam supter habere
  123. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  124. partibus mundi, quibus insita vivit.
  125. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  126. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  127. nec caput est oneri collo nec denique totum
  128. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  129. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  130. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  131. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  132. sic igitur tellus non est aliena repente
  133. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  134. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  135. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  136. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  137. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;