De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  2. distinet aequato caelum discrimine metas
  3. propter signiferi posituram totius orbis,
  4. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  5. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  6. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  7. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  8. aut quia crassior est certis in partibus ,
  9. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  10. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  11. propterea noctes hiberno tempore longae
  12. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  13. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  14. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  15. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  16. propterea fit uti videantur dicere verum.
  17. Luna potest solis radiis percussa nitere
  18. inque dies magis id lumen convertere nobis
  19. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  20. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  21. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  22. inde minutatim retro quasi condere lumen
  23. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  24. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  25. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  26. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  27. est etiam quare proprio cum lumine possit
  28. volvier et varias splendoris reddere formas;
  29. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  30. labitur omnimodis occursans officiensque,
  31. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  32. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  33. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  34. versandoque globum variantis edere formas,
  35. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  36. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  37. inde minutatim retro contorquet et aufert
  38. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  39. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  40. astrologorum artem contra convincere tendit,
  41. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  42. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  43. denique cur nequeat semper nova luna creari
  44. ordine formarum certo certisque figuris
  45. inque dies privos aborisci quaeque creata
  46. atque alia illius reparari in parte locoque,
  47. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  48. ordine cum videas tam certo multa creari.
  49. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  50. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  51. Flora quibus mater praespargens ante viai
  52. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  53. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  54. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  55. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  56. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  57. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  58. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  59. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  60. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  61. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  62. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  63. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  64. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  65. nam cur luna queat terram secludere solis
  66. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  67. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  68. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  69. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  70. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  71. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  72. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  73. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  74. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  75. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  76. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  77. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  78. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  79. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  80. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  81. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  82. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  83. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  84. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  85. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  86. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  87. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  88. quove modo possent offecto lumine obire
  89. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  90. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  91. omnia convisunt clara loca candida luce,
  92. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  93. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  94. tollere et incertis crerint committere ventis.
  95. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  96. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  97. florida fulserunt viridanti prata colore,
  98. arboribusque datumst variis exinde per auras
  99. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  100. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  101. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  102. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  103. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  104. multa modis multis varia ratione coorta.
  105. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  106. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  107. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  108. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  109. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  110. imbribus et calido solis concreta vapore;
  111. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  112. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  113. principio genus alituum variaeque volucres
  114. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  115. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  116. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  117. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  118. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  119. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  120. crescebant uteri terram radicibus apti;
  121. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  122. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  123. convertebat ibi natura foramina terrae
  124. et sucum venis cogebat fundere apertis
  125. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  126. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  127. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  128. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  129. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  130. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  131. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  132. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  133. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  134. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  135. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  136. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  137. simul volucres variantibus formis.