De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  2. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  3. evanescere paulatim et decrescere pondus
  4. convenit atque aliam naturam supter habere
  5. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  6. partibus mundi, quibus insita vivit.
  7. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  8. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  9. nec caput est oneri collo nec denique totum
  10. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  11. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  12. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  13. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  14. sic igitur tellus non est aliena repente
  15. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  16. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  17. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  18. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  19. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  20. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  21. partibus mundi caeloque revincta;
  22. nam communibus inter se radicibus haerent
  23. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  24. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  25. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  26. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  27. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  28. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  29. iamne vides quantum tenuis natura valere
  30. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  31. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  32. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  33. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  34. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  35. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  36. nil magnis intervallis de corpore libant
  37. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  38. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  39. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  40. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  41. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  42. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  43. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  44. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  45. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  46. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  47. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  48. per multum, specie confusa videntur
  49. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  50. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  51. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  52. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  53. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  54. scire licet perquam pauxillo posse minores
  55. esse vel exigua maioris parte brevique.
  56. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  57. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  58. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  59. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  60. Illud item non est mirandum, qua ratione
  61. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  62. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  63. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  64. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  65. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  66. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  67. ex omni mundo quia sic elementa vaporis