De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  2. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  3. corpore concreto circum datus undique saepsit
  4. et late diffusus in omnis undique partis
  5. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  6. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  7. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  8. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  9. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  10. nec levia ut possent per summas labier oras,
  11. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  12. versent et partes ut mundi totius extent;
  13. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  14. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  15. his igitur rebus retractis terra repente,
  16. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  17. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  18. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  19. et radii solis cogebant undique terram
  20. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  21. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  22. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  23. augebat mare manando camposque natantis,
  24. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  25. corpora multa vaporis et altaque caeli
  26. densabant procul a terris fulgentia templa.
  27. sidebant campi, crescebant montibus altis
  28. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  29. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  30. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  31. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  32. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  33. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  34. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  35. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  36. atque levissimus super influit auras
  37. nec liquidum corpus turbantibus auris
  38. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  39. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  40. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  41. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  42. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  43. unum labendi conservans usque tenorem.
  44. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  45. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  46. ex utraque polum parti premere nobis
  47. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  48. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  49. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  50. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  51. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  52. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  53. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  54. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  55. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  56. passim per caeli volvunt summania templa,
  57. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  58. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  59. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  60. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  61. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  62. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  63. in variis mundis varia ratione creatis,
  64. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  65. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  66. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  67. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum