De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  2. his igitur rebus retractis terra repente,
  3. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  4. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  5. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  6. et radii solis cogebant undique terram
  7. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  8. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  9. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  10. augebat mare manando camposque natantis,
  11. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  12. corpora multa vaporis et altaque caeli
  13. densabant procul a terris fulgentia templa.
  14. sidebant campi, crescebant montibus altis
  15. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  16. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  17. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  18. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  19. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  20. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  21. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  22. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  23. atque levissimus super influit auras
  24. nec liquidum corpus turbantibus auris
  25. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  26. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  27. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  28. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  29. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  30. unum labendi conservans usque tenorem.
  31. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  32. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  33. ex utraque polum parti premere nobis
  34. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  35. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  36. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  37. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  38. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  39. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  40. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  41. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  42. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  43. passim per caeli volvunt summania templa,
  44. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  45. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  46. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  47. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  48. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  49. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  50. in variis mundis varia ratione creatis,
  51. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  52. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  53. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  54. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  55. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  56. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  57. evanescere paulatim et decrescere pondus
  58. convenit atque aliam naturam supter habere
  59. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  60. partibus mundi, quibus insita vivit.
  61. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  62. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  63. nec caput est oneri collo nec denique totum
  64. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  65. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  66. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  67. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  68. sic igitur tellus non est aliena repente
  69. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  70. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  71. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  72. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  73. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  74. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  75. partibus mundi caeloque revincta;
  76. nam communibus inter se radicibus haerent
  77. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  78. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  79. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  80. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  81. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  82. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  83. iamne vides quantum tenuis natura valere
  84. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  85. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  86. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  87. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  88. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  89. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  90. nil magnis intervallis de corpore libant
  91. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  92. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  93. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  94. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  95. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  96. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  97. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  98. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  99. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  100. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  101. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  102. per multum, specie confusa videntur
  103. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  104. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  105. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  106. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  107. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  108. scire licet perquam pauxillo posse minores
  109. esse vel exigua maioris parte brevique.
  110. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  111. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  112. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  113. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  114. Illud item non est mirandum, qua ratione
  115. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  116. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  117. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  118. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  119. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  120. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  121. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  122. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  123. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  124. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  125. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  126. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  127. percipiat calidis fervoribus ardor,
  128. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  129. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  130. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  131. accidere ex una scintilla incendia passim.
  132. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  133. possideat multum caecis fervoribus ignem
  134. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  135. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  136. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  137. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  138. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  139. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  140. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  141. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  142. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  143. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  144. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  145. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  146. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  147. evanescere enim rapidas illius et acris
  148. imminui supter viris, ideoque relinqui
  149. paulatim solem cum posterioribus signis,
  150. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  151. et magis hoc lunam: quanto demissior eius