De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  2. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  3. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  4. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  5. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  6. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  7. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  8. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  9. alternis certo fluere alter tempore possit,
  10. qui queat aestivis solem detrudere signis
  11. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  12. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  13. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  14. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  15. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  16. posse alternis e partibus ire.
  17. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  18. diversas ire in partis inferna supernis?
  19. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  20. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  21. At nox obruit ingenti caligine terras,
  22. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  23. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  24. concussos itere et labefactos multo,
  25. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  26. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  27. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  28. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  29. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  30. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  31. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  32. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  33. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  34. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  35. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  36. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  37. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  38. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  39. semina confluere et solis reparare nitorem.
  40. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  41. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  42. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  43. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  44. tempore et inpubem molli pubescere veste
  45. et pariter mollem malis demittere barbam.
  46. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  47. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  48. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  49. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  50. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  51. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  52. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  53. aut quia sol idem sub terras atque superne
  54. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  55. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  56. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  57. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  58. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  59. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  60. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  61. distinet aequato caelum discrimine metas
  62. propter signiferi posituram totius orbis,
  63. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  64. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  65. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  66. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  67. aut quia crassior est certis in partibus ,
  68. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  69. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  70. propterea noctes hiberno tempore longae
  71. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  72. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  73. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  74. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  75. propterea fit uti videantur dicere verum.
  76. Luna potest solis radiis percussa nitere
  77. inque dies magis id lumen convertere nobis
  78. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  79. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  80. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  81. inde minutatim retro quasi condere lumen
  82. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  83. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  84. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  85. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  86. est etiam quare proprio cum lumine possit
  87. volvier et varias splendoris reddere formas;
  88. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  89. labitur omnimodis occursans officiensque,
  90. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  91. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  92. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  93. versandoque globum variantis edere formas,
  94. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  95. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  96. inde minutatim retro contorquet et aufert
  97. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  98. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  99. astrologorum artem contra convincere tendit,
  100. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  101. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  102. denique cur nequeat semper nova luna creari
  103. ordine formarum certo certisque figuris
  104. inque dies privos aborisci quaeque creata
  105. atque alia illius reparari in parte locoque,
  106. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  107. ordine cum videas tam certo multa creari.
  108. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  109. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  110. Flora quibus mater praespargens ante viai
  111. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  112. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  113. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  114. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  115. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  116. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  117. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  118. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  119. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  120. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  121. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  122. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  123. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  124. nam cur luna queat terram secludere solis
  125. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  126. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  127. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  128. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  129. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  130. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  131. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  132. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  133. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  134. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  135. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  136. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  137. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  138. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  139. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  140. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  141. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  142. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  143. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  144. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  145. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  146. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  147. quove modo possent offecto lumine obire
  148. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  149. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  150. omnia convisunt clara loca candida luce,
  151. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae