De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  2. aeternis famae monimentis insita florent?
  3. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  4. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  5. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  6. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  7. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  8. denique natura haec rerum ratioque repertast
  9. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  10. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  11. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  12. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  13. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  14. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  15. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  16. tanto quique magis victus fateare necessest
  17. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  18. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  19. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  20. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  21. nec ratione alia mortales esse videmur,
  22. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  23. atque illi quos a vita natura removit.
  24. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  25. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  26. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  27. dissociare intus partis, ut materiai
  28. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  29. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  30. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  31. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  32. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  33. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  34. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  35. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  36. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  37. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  38. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  39. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  40. ex infinito quae possint forte coorta
  41. corruere hanc rerum violento turbine summam
  42. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  43. nec porro natura loci spatiumque profundi
  44. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  45. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  46. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  47. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  48. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  49. quare etiam nativa necessumst confiteare
  50. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  51. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  52. inmensi validas aevi contemnere vires.
  53. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  54. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  55. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  56. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  57. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  58. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  59. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  60. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  61. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  62. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  63. et siccare prius confidunt omnia posse
  64. quam liquor incepti possit contingere finem.
  65. tantum spirantes aequo certamine bellum
  66. magnis inter se de rebus cernere certant,
  67. cum semel interea fuerit superantior ignis
  68. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  69. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  70. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  71. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  72. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  73. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  74. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  75. obvius aeternam succepit lampada mundi
  76. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  77. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  78. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  79. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  80. ignis enim superare potest ubi materiai
  81. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  82. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  83. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  84. umor item quondam coepit superare coortus,
  85. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  86. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  87. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  88. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  89. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  90. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  91. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  92. nam certe neque consilio primordia rerum
  93. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  94. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  95. sed quia multa modis multis primordia rerum
  96. ex infinito iam tempore percita plagis
  97. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  98. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  99. quae cumque inter se possent congressa creare,
  100. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  101. omnigenus coetus et motus experiundo
  102. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  103. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  104. terrai maris et caeli generisque animantum.
  105. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  106. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  107. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  108. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  109. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  110. diffugere inde loci partes coepere paresque
  111. cum paribus iungi res et discludere mundum
  112. membraque dividere et magnas disponere partes
  113. omnigenis e principiis, discordia quorum
  114. intervalla vias conexus pondera plagas
  115. concursus motus turbabat proelia miscens
  116. propter dissimilis formas variasque figuras,
  117. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  118. nec motus inter sese dare convenientis,
  119. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  120. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  121. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  122. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  123. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  124. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  125. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  126. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  127. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  128. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  129. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  130. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  131. partibus erumpens primus se sustulit aether
  132. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  133. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  134. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  135. matutina rubent radiati lumina solis
  136. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  137. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  138. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  139. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  140. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  141. corpore concreto circum datus undique saepsit
  142. et late diffusus in omnis undique partis
  143. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  144. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  145. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  146. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  147. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  148. nec levia ut possent per summas labier oras,
  149. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  150. versent et partes ut mundi totius extent;
  151. quod genus in nobis quaedam licet in statione