De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  2. nec levia ut possent per summas labier oras,
  3. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  4. versent et partes ut mundi totius extent;
  5. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  6. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  7. his igitur rebus retractis terra repente,
  8. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  9. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  10. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  11. et radii solis cogebant undique terram
  12. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  13. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  14. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  15. augebat mare manando camposque natantis,
  16. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  17. corpora multa vaporis et altaque caeli
  18. densabant procul a terris fulgentia templa.
  19. sidebant campi, crescebant montibus altis
  20. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  21. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  22. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  23. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  24. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  25. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  26. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  27. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  28. atque levissimus super influit auras
  29. nec liquidum corpus turbantibus auris
  30. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  31. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  32. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  33. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  34. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  35. unum labendi conservans usque tenorem.
  36. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  37. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  38. ex utraque polum parti premere nobis
  39. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  40. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  41. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  42. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  43. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.