De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terrai maris et caeli generisque animantum.
  2. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  3. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  4. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  5. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  6. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  7. diffugere inde loci partes coepere paresque
  8. cum paribus iungi res et discludere mundum
  9. membraque dividere et magnas disponere partes
  10. omnigenis e principiis, discordia quorum
  11. intervalla vias conexus pondera plagas
  12. concursus motus turbabat proelia miscens
  13. propter dissimilis formas variasque figuras,
  14. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  15. nec motus inter sese dare convenientis,
  16. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  17. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  18. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  19. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  20. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  21. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  22. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  23. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  24. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  25. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  26. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  27. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  28. partibus erumpens primus se sustulit aether
  29. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  30. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  31. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  32. matutina rubent radiati lumina solis
  33. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  34. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  35. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  36. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  37. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  38. corpore concreto circum datus undique saepsit
  39. et late diffusus in omnis undique partis
  40. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  41. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  42. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  43. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,