De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  2. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  3. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  4. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  5. passim per caeli volvunt summania templa,
  6. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  7. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  8. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  9. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  10. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  11. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  12. in variis mundis varia ratione creatis,
  13. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  14. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  15. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  16. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  17. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  18. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  19. evanescere paulatim et decrescere pondus
  20. convenit atque aliam naturam supter habere
  21. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  22. partibus mundi, quibus insita vivit.
  23. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  24. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  25. nec caput est oneri collo nec denique totum
  26. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  27. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  28. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  29. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  30. sic igitur tellus non est aliena repente
  31. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  32. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  33. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  34. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  35. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  36. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  37. partibus mundi caeloque revincta;
  38. nam communibus inter se radicibus haerent
  39. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  40. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  41. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  42. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  43. Denique iam saltu pernici tollere corpus