De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  2. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  3. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  4. obvius aeternam succepit lampada mundi
  5. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  6. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  7. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  8. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  9. ignis enim superare potest ubi materiai
  10. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  11. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  12. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  13. umor item quondam coepit superare coortus,
  14. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  15. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  16. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  17. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  18. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  19. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  20. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  21. nam certe neque consilio primordia rerum
  22. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  23. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  24. sed quia multa modis multis primordia rerum
  25. ex infinito iam tempore percita plagis
  26. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  27. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  28. quae cumque inter se possent congressa creare,
  29. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  30. omnigenus coetus et motus experiundo
  31. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  32. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  33. terrai maris et caeli generisque animantum.
  34. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  35. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  36. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  37. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  38. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  39. diffugere inde loci partes coepere paresque
  40. cum paribus iungi res et discludere mundum
  41. membraque dividere et magnas disponere partes
  42. omnigenis e principiis, discordia quorum
  43. intervalla vias conexus pondera plagas
  44. concursus motus turbabat proelia miscens
  45. propter dissimilis formas variasque figuras,
  46. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  47. nec motus inter sese dare convenientis,
  48. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  49. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  50. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  51. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  52. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  53. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  54. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  55. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  56. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  57. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  58. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  59. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  60. partibus erumpens primus se sustulit aether
  61. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  62. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  63. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  64. matutina rubent radiati lumina solis
  65. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  66. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  67. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto