De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  2. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  3. sollicitum curae quantique perinde timores!
  4. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  5. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  6. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  7. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  8. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  9. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  10. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  11. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  12. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  13. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  14. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  15. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  16. quo genere in primis animi natura reperta est
  17. nativo primum consistere corpore creta,
  18. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  19. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  20. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  21. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  22. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  23. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  24. et quibus ille modis congressus materiai
  25. fundarit terram caelum mare sidera solem
  26. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  27. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  28. quove modo genus humanum variante loquella
  29. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  30. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  31. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  32. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  33. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  34. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  35. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  36. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  37. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  38. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  39. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  40. si tamen interea mirantur qua ratione
  41. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  42. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  43. rursus in antiquas referuntur religiones
  44. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  45. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  46. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  47. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  48. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  49. principio maria ac terras caelumque tuere;
  50. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  51. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  52. una dies dabit exitio, multosque per annos
  53. sustentata ruet moles et machina mundi.
  54. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  55. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  56. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  57. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  58. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  59. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  60. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  61. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  62. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  63. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  64. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  65. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  66. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  67. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  68. sanctius et multo certa ratione magis quam
  69. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  70. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  71. religione refrenatus ne forte rearis
  72. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  73. corpore divino debere aeterna manere,
  74. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  75. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,