De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  2. usque adeo magni refert, ut semina possint
  3. seminibus commisceri genitaliter apta
  4. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  5. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  6. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  7. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  8. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  9. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  10. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  11. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  12. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  13. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  14. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  15. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  16. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  17. eicit enim sulcum recta regione viaque
  18. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  19. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  20. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  21. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  22. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  23. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  24. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  25. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  26. morigerisque modis et munde corpore culto,
  27. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  28. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  29. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  30. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  31. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  32. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis