De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  2. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  3. inmortalia mortali sermone notantes;
  4. quae procul usque adeo divino a numine distent
  5. inque deum numero quae sint indigna videri,
  6. notitiam potius praebere ut posse putentur
  7. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  8. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  9. posse animi natura putetur consiliumque.
  10. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  11. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  12. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  13. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  14. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  15. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  16. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  17. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  18. posset et innasci quavis in parte soleret,
  19. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  20. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  21. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  22. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  23. totum posse extra corpus formamque animalem
  24. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  25. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  26. haud igitur constant divino praedita sensu,
  27. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  28. Illud item non est ut possis credere, sedes
  29. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  30. tenvis enim natura deum longeque remota
  31. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  32. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  33. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  34. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  35. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  36. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  37. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  38. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  39. praeclaram mundi naturam proptereaque
  40. adlaudabile opus divom laudare decere
  41. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  42. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  43. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  44. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  45. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  46. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  47. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  48. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  49. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  50. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  51. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  52. nam gaudere novis rebus debere videtur
  53. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  54. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  55. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  56. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  57. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  58. donec diluxit rerum genitalis origo?
  59. natus enim debet qui cumque est velle manere
  60. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  61. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  62. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  63. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  64. notities hominum divis unde insita primum est,
  65. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  66. quove modost umquam vis cognita principiorum
  67. quidque inter sese permutato ordine possent.
  68. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  69. namque ita multa modis multis primordia rerum
  70. ex infinito iam tempore percita plagis
  71. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  72. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  73. quae cumque inter se possint congressa creare,
  74. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  75. deciderunt quoque et in talis venere meatus,