De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  2. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  3. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  4. diffugere inde loci partes coepere paresque
  5. cum paribus iungi res et discludere mundum
  6. membraque dividere et magnas disponere partes
  7. omnigenis e principiis, discordia quorum
  8. intervalla vias conexus pondera plagas
  9. concursus motus turbabat proelia miscens
  10. propter dissimilis formas variasque figuras,
  11. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  12. nec motus inter sese dare convenientis,
  13. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  14. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  15. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  16. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  17. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  18. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  19. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  20. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  21. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  22. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  23. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  24. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  25. partibus erumpens primus se sustulit aether
  26. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  27. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  28. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  29. matutina rubent radiati lumina solis
  30. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  31. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  32. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  33. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  34. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  35. corpore concreto circum datus undique saepsit
  36. et late diffusus in omnis undique partis
  37. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  38. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  39. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  40. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  41. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  42. nec levia ut possent per summas labier oras,
  43. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  44. versent et partes ut mundi totius extent;
  45. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  46. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  47. his igitur rebus retractis terra repente,
  48. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  49. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  50. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  51. et radii solis cogebant undique terram
  52. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  53. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  54. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  55. augebat mare manando camposque natantis,
  56. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  57. corpora multa vaporis et altaque caeli
  58. densabant procul a terris fulgentia templa.
  59. sidebant campi, crescebant montibus altis
  60. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  61. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  62. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  63. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  64. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  65. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  66. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  67. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  68. atque levissimus super influit auras
  69. nec liquidum corpus turbantibus auris
  70. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  71. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  72. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  73. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  74. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  75. unum labendi conservans usque tenorem.
  76. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  77. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  78. ex utraque polum parti premere nobis
  79. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  80. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  81. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  82. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  83. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  84. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  85. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  86. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  87. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  88. passim per caeli volvunt summania templa,
  89. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  90. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  91. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  92. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  93. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  94. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  95. in variis mundis varia ratione creatis,
  96. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  97. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  98. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  99. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  100. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  101. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  102. evanescere paulatim et decrescere pondus
  103. convenit atque aliam naturam supter habere
  104. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  105. partibus mundi, quibus insita vivit.
  106. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  107. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  108. nec caput est oneri collo nec denique totum
  109. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  110. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  111. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  112. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  113. sic igitur tellus non est aliena repente
  114. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  115. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  116. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  117. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  118. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  119. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  120. partibus mundi caeloque revincta;
  121. nam communibus inter se radicibus haerent
  122. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  123. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  124. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  125. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  126. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  127. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  128. iamne vides quantum tenuis natura valere
  129. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  130. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  131. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  132. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  133. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  134. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  135. nil magnis intervallis de corpore libant
  136. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  137. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  138. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  139. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  140. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  141. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  142. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  143. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  144. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  145. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  146. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  147. per multum, specie confusa videntur
  148. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  149. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  150. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  151. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  152. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  153. scire licet perquam pauxillo posse minores
  154. esse vel exigua maioris parte brevique.
  155. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  156. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  157. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  158. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  159. Illud item non est mirandum, qua ratione
  160. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  161. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  162. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  163. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  164. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  165. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  166. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  167. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  168. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  169. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  170. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  171. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  172. percipiat calidis fervoribus ardor,
  173. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  174. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  175. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  176. accidere ex una scintilla incendia passim.
  177. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  178. possideat multum caecis fervoribus ignem
  179. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  180. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  181. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  182. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  183. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  184. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  185. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  186. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  187. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  188. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  189. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  190. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  191. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  192. evanescere enim rapidas illius et acris
  193. imminui supter viris, ideoque relinqui
  194. paulatim solem cum posterioribus signis,
  195. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  196. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  197. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  198. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  199. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  200. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  201. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  202. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  203. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  204. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  205. alternis certo fluere alter tempore possit,
  206. qui queat aestivis solem detrudere signis
  207. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  208. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  209. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  210. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  211. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  212. posse alternis e partibus ire.
  213. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  214. diversas ire in partis inferna supernis?
  215. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  216. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  217. At nox obruit ingenti caligine terras,
  218. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  219. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  220. concussos itere et labefactos multo,
  221. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  222. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  223. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  224. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  225. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  226. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  227. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  228. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  229. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  230. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  231. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  232. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  233. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  234. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  235. semina confluere et solis reparare nitorem.
  236. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  237. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  238. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  239. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  240. tempore et inpubem molli pubescere veste
  241. et pariter mollem malis demittere barbam.
  242. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  243. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  244. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  245. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  246. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  247. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  248. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  249. aut quia sol idem sub terras atque superne
  250. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  251. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  252. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  253. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  254. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  255. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  256. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  257. distinet aequato caelum discrimine metas
  258. propter signiferi posituram totius orbis,
  259. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  260. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  261. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  262. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  263. aut quia crassior est certis in partibus ,
  264. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  265. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  266. propterea noctes hiberno tempore longae
  267. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  268. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  269. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  270. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  271. propterea fit uti videantur dicere verum.
  272. Luna potest solis radiis percussa nitere
  273. inque dies magis id lumen convertere nobis
  274. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  275. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  276. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  277. inde minutatim retro quasi condere lumen
  278. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  279. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  280. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  281. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  282. est etiam quare proprio cum lumine possit
  283. volvier et varias splendoris reddere formas;
  284. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  285. labitur omnimodis occursans officiensque,
  286. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  287. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  288. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  289. versandoque globum variantis edere formas,
  290. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  291. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  292. inde minutatim retro contorquet et aufert
  293. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  294. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  295. astrologorum artem contra convincere tendit,
  296. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  297. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  298. denique cur nequeat semper nova luna creari
  299. ordine formarum certo certisque figuris
  300. inque dies privos aborisci quaeque creata
  301. atque alia illius reparari in parte locoque,
  302. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  303. ordine cum videas tam certo multa creari.
  304. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  305. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  306. Flora quibus mater praespargens ante viai
  307. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  308. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  309. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  310. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  311. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  312. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  313. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  314. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  315. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  316. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  317. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  318. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  319. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  320. nam cur luna queat terram secludere solis
  321. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  322. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  323. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  324. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  325. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  326. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  327. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  328. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  329. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  330. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  331. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  332. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  333. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  334. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  335. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  336. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  337. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  338. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  339. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  340. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  341. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  342. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  343. quove modo possent offecto lumine obire
  344. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  345. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  346. omnia convisunt clara loca candida luce,
  347. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  348. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  349. tollere et incertis crerint committere ventis.
  350. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  351. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  352. florida fulserunt viridanti prata colore,
  353. arboribusque datumst variis exinde per auras
  354. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  355. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  356. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  357. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  358. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  359. multa modis multis varia ratione coorta.
  360. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  361. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  362. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  363. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  364. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  365. imbribus et calido solis concreta vapore;
  366. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  367. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  368. principio genus alituum variaeque volucres
  369. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  370. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  371. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  372. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  373. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  374. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  375. crescebant uteri terram radicibus apti;
  376. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  377. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  378. convertebat ibi natura foramina terrae
  379. et sucum venis cogebat fundere apertis
  380. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  381. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  382. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  383. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  384. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  385. at novitas mundi nec frigora dura ciebat