De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  2. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  3. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  4. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  5. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  6. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  7. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  8. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  9. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  10. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  11. quo genere in primis animi natura reperta est
  12. nativo primum consistere corpore creta,
  13. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  14. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  15. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  16. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  17. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  18. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  19. et quibus ille modis congressus materiai
  20. fundarit terram caelum mare sidera solem
  21. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  22. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  23. quove modo genus humanum variante loquella
  24. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  25. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  26. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  27. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  28. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  29. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  30. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  31. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  32. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  33. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  34. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  35. si tamen interea mirantur qua ratione
  36. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  37. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  38. rursus in antiquas referuntur religiones
  39. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  40. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  41. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  42. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  43. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  44. principio maria ac terras caelumque tuere;
  45. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  46. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  47. una dies dabit exitio, multosque per annos
  48. sustentata ruet moles et machina mundi.
  49. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  50. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  51. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  52. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  53. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  54. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  55. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  56. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  57. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  58. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  59. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  60. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  61. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  62. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  63. sanctius et multo certa ratione magis quam
  64. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  65. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  66. religione refrenatus ne forte rearis
  67. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  68. corpore divino debere aeterna manere,
  69. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  70. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  71. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  72. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  73. inmortalia mortali sermone notantes;
  74. quae procul usque adeo divino a numine distent
  75. inque deum numero quae sint indigna videri,
  76. notitiam potius praebere ut posse putentur
  77. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  78. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  79. posse animi natura putetur consiliumque.
  80. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  81. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  82. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  83. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  84. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  85. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  86. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  87. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  88. posset et innasci quavis in parte soleret,
  89. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  90. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  91. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  92. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  93. totum posse extra corpus formamque animalem
  94. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  95. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  96. haud igitur constant divino praedita sensu,
  97. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  98. Illud item non est ut possis credere, sedes
  99. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  100. tenvis enim natura deum longeque remota
  101. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  102. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  103. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  104. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  105. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  106. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  107. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  108. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  109. praeclaram mundi naturam proptereaque
  110. adlaudabile opus divom laudare decere
  111. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  112. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  113. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  114. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  115. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  116. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  117. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  118. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  119. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  120. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  121. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  122. nam gaudere novis rebus debere videtur
  123. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  124. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  125. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  126. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  127. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  128. donec diluxit rerum genitalis origo?
  129. natus enim debet qui cumque est velle manere
  130. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  131. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  132. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  133. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  134. notities hominum divis unde insita primum est,
  135. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  136. quove modost umquam vis cognita principiorum
  137. quidque inter sese permutato ordine possent.
  138. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  139. namque ita multa modis multis primordia rerum
  140. ex infinito iam tempore percita plagis
  141. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  142. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  143. quae cumque inter se possint congressa creare,
  144. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  145. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  146. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  147. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  148. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  149. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  150. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  151. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  152. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  153. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  154. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  155. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  156. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  157. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  158. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  159. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  160. vitai causa valido consueta bidenti
  161. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  162. si non fecundas vertentes vomere glebas
  163. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  164. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  165. et tamen inter dum magno quaesita labore
  166. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  167. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  168. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  169. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  170. praeterea genus horriferum natura ferarum
  171. humanae genti infestum terraque marique
  172. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  173. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  174. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  175. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  176. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  177. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  178. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  179. cui tantum in vita restet transire malorum.
  180. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  181. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  182. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  183. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  184. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  185. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  186. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  187. Principio quoniam terrai corpus et umor
  188. aurarumque leves animae calidique vapores,
  189. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  190. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  191. debet eodem omnis mundi natura putari.
  192. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  193. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  194. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  195. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  196. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  197. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  198. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  199. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  200. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  201. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  202. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  203. principio pars terrai non nulla, perusta
  204. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  205. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  206. quas validi toto dispergunt venti.
  207. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  208. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  209. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  210. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  211. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  212. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  213. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  214. semper abundare et latices manare perennis
  215. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  216. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  217. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  218. partim quod validi verrentes aequora venti
  219. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  220. partim quod supter per terras diditur omnis;
  221. percolatur enim virus retroque remanat
  222. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  223. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  224. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  225. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  226. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  227. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  228. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  229. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  230. omnia iam resoluta forent et in versa.
  231. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  232. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  233. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  234. inrigat adsidue caelum candore recenti
  235. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  236. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  237. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  238. quod simul ac primum nubes succedere soli
  239. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  240. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  241. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  242. ut noscas splendore novo res semper egere
  243. et primum iactum fulgoris quemque perire
  244. nec ratione alia res posse in sole videri,
  245. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  246. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  247. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  248. fulguribus pingues multa caligine taedae
  249. consimili properant ratione, ardore ministro,
  250. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  251. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  252. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  253. exitium celeri celeratur origine flammae.
  254. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  255. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  256. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  257. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  258. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  259. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  260. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  261. nec sanctum numen fati protollere finis
  262. posse neque adversus naturae foedera niti?
  263. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  264. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  265. non ruere avolsos silices a montibus altis
  266. nec validas aevi vires perferre patique
  267. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  268. ex infinito quae tempore pertolerassent
  269. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  270. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  271. continet amplexu terram: si procreat ex se
  272. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  273. totum nativum mortali corpore constat.
  274. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  275. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  276. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  277. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  278. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  279. non alias alii quoque res cecinere ?
  280. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  281. aeternis famae monimentis insita florent?
  282. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  283. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  284. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  285. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  286. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  287. denique natura haec rerum ratioque repertast
  288. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  289. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  290. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  291. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  292. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  293. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  294. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  295. tanto quique magis victus fateare necessest
  296. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  297. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  298. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  299. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  300. nec ratione alia mortales esse videmur,
  301. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  302. atque illi quos a vita natura removit.
  303. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  304. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  305. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  306. dissociare intus partis, ut materiai
  307. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  308. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  309. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  310. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  311. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  312. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  313. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  314. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  315. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  316. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  317. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  318. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  319. ex infinito quae possint forte coorta
  320. corruere hanc rerum violento turbine summam
  321. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  322. nec porro natura loci spatiumque profundi
  323. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  324. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  325. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  326. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  327. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  328. quare etiam nativa necessumst confiteare
  329. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  330. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  331. inmensi validas aevi contemnere vires.
  332. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  333. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  334. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  335. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  336. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  337. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  338. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  339. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  340. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  341. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  342. et siccare prius confidunt omnia posse
  343. quam liquor incepti possit contingere finem.
  344. tantum spirantes aequo certamine bellum
  345. magnis inter se de rebus cernere certant,
  346. cum semel interea fuerit superantior ignis
  347. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  348. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  349. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  350. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  351. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  352. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  353. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  354. obvius aeternam succepit lampada mundi
  355. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  356. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  357. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  358. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  359. ignis enim superare potest ubi materiai
  360. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  361. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  362. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  363. umor item quondam coepit superare coortus,
  364. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  365. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  366. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  367. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  368. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  369. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  370. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  371. nam certe neque consilio primordia rerum
  372. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  373. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  374. sed quia multa modis multis primordia rerum
  375. ex infinito iam tempore percita plagis
  376. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  377. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  378. quae cumque inter se possent congressa creare,
  379. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  380. omnigenus coetus et motus experiundo
  381. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  382. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  383. terrai maris et caeli generisque animantum.
  384. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  385. altivolans poterat nec magni sidera mundi