De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  2. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  3. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  4. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  5. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  6. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  7. simul volucres variantibus formis.
  8. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  9. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  10. mutat enim mundi naturam totius aetas
  11. ex alioque alius status excipere omnia debet
  12. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  13. omnia commutat natura et vertere cogit.
  14. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  15. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  16. sic igitur mundi naturam totius aetas
  17. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  18. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  19. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  20. conatast mira facie membrisque coorta,
  21. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  22. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  23. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  24. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  25. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  26. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  27. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  28. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  29. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  30. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  31. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  32. ut propagando possint procudere saecla;
  33. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  34. semina qua possint membris manare remissis,
  35. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  36. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  37. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  38. nec potuisse propagando procudere prolem.
  39. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  40. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  41. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  42. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  43. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  44. principio genus acre leonum saevaque saecla
  45. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  46. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  47. et genus omne quod est veterino semine partum
  48. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  49. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  50. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  51. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  52. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  53. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  54. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  55. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  56. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  57. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  58. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  59. donec ad interitum genus id natura redegit.
  60. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  61. esse queunt duplici natura et corpore bino
  62. ex alienigenis membris compacta, potestas
  63. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  64. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  65. principio circum tribus actis impiger annis
  66. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  67. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  68. post ubi equum validae vires aetate senecta
  69. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  70. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  71. officit et molli vestit lanugine malas;
  72. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  73. confieri credas Centauros posse neque esse,
  74. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  75. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  76. inter se quorum discordia membra videmus;
  77. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  78. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  79. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  80. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  81. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  82. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  83. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  84. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  85. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  86. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  87. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  88. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  89. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  90. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  91. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  92. multa licet simili ratione effutiat ore,
  93. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  94. fluxisse et gemmis florere arbusta
  95. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  96. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  97. et manibus totum circum se vertere caelum.
  98. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  99. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  100. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  101. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  102. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  103. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  104. non tamen inter se possunt complexa creari,
  105. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  106. foedere naturae certo discrimina servant.
  107. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  108. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  109. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  110. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  111. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  112. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  113. multaque per caelum solis volventia lustra
  114. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  115. nec robustus erat curvi moderator aratri
  116. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  117. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  118. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  119. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  120. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  121. glandiferas inter curabant corpora quercus
  122. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  123. arbita puniceo fieri matura colore,
  124. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  125. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  126. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  127. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  128. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  129. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  130. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  131. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  132. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  133. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  134. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  135. necdum res igni scibant tractare neque uti
  136. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  137. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  138. et frutices inter condebant squalida membra
  139. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  140. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  141. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  142. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  143. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  144. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  145. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  146. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  147. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  148. et manuum mira freti virtute pedumque
  149. consectabantur silvestria saecla ferarum
  150. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  151. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  152. saetigerisque pares subus silvestria membra
  153. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  154. circum se foliis ac frondibus involventes.
  155. nec plangore diem magno solemque per agros
  156. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  157. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  158. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  159. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  160. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  161. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  162. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  163. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  164. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  165. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  166. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  167. spumigeri suis adventu validique leonis
  168. atque intempesta cedebant nocte paventes
  169. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  170. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  171. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  172. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  173. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  174. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  175. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  176. at quos effugium servarat corpore adeso,
  177. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  178. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  179. donique eos vita privarant vermina saeva
  180. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  181. at non multa virum sub signis milia ducta
  182. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  183. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  184. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  185. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  186. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  187. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  188. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  189. tum penuria deinde cibi languentia leto
  190. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  191. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  192. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  193. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  194. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  195. ---
  196. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  197. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  198. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  199. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  200. et Venus inminuit viris puerique parentum
  201. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  202. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  203. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  204. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  205. vocibus et gestu cum balbe significarent
  206. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  207. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  208. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  209. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  210. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  211. At varios linguae sonitus natura subegit
  212. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  213. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  214. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  215. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  216. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  217. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  218. illis iratus petit atque infestus inurget.
  219. at catuli pantherarum scymnique leonum
  220. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  221. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  222. alituum porro genus alis omne videmus
  223. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  224. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  225. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  226. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  227. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  228. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  229. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  230. inter se fuerant, unde insita notities est
  231. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  232. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  233. cogere item pluris unus victosque domare
  234. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  235. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  236. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  237. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  238. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  239. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  240. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  241. pro vario sensu varia res voce notaret?
  242. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  243. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  244. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  245. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  246. inritata canum cum primum magna Molossum
  247. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  248. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  249. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  250. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  251. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  252. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  253. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  254. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  255. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  256. denique non hinnitus item differre videtur,
  257. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  258. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  259. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  260. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  261. postremo genus alituum variaeque volucres,
  262. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  263. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  264. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  265. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  266. et partim mutant cum tempestatibus una
  267. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  268. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  269. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  270. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  271. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  272. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  273. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  274. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  275. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  276. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  277. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  278. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  279. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  280. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  281. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  282. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  283. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  284. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  285. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  286. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  287. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  288. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  289. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  290. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  291. condere coeperunt urbis arcemque locare
  292. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  293. et pecudes et agros divisere atque dedere
  294. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  295. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  296. posterius res inventast aurumque repertum,
  297. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  298. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  299. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  300. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  301. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  302. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  303. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  304. ut fundamento stabili fortuna maneret
  305. et placidam possent opulenti degere vitam,
  306. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  307. certantes iter infestum fecere viai,
  308. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  309. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  310. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  311. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  312. ut satius multo iam sit parere quietum
  313. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  314. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  315. angustum per iter luctantes ambitionis;
  316. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  317. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  318. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  319. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  320. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  321. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  322. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  323. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  324. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  325. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  326. inde magistratum partim docuere creare
  327. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  328. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  329. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  330. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  331. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  332. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  333. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  334. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  335. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  336. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  337. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  338. qui violat factis communia foedera pacis.
  339. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  340. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  341. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  342. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  343. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  344. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  345. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  346. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  347. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  348. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  349. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  350. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  351. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  352. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  353. egregias animo facies vigilante videbant
  354. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  355. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  356. membra movere videbantur vocesque superbas
  357. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  358. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  359. subpeditabatur facies et forma manebat,
  360. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  361. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  362. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  363. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  364. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  365. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  366. praeterea caeli rationes ordine certo
  367. et varia annorum cernebant tempora verti
  368. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  369. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  370. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  371. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  372. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  373. luna dies et nox et noctis signa severa
  374. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  375. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  376. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  377. O genus infelix humanum, talia divis
  378. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  379. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  380. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  381. nec pietas ullast velatum saepe videri
  382. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  383. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  384. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  385. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  386. sed mage pacata posse omnia mente tueri.