De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  2. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  3. et siccare prius confidunt omnia posse
  4. quam liquor incepti possit contingere finem.
  5. tantum spirantes aequo certamine bellum
  6. magnis inter se de rebus cernere certant,
  7. cum semel interea fuerit superantior ignis
  8. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  9. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  10. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  11. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  12. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  13. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  14. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  15. obvius aeternam succepit lampada mundi
  16. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  17. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  18. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  19. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  20. ignis enim superare potest ubi materiai
  21. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  22. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  23. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  24. umor item quondam coepit superare coortus,
  25. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  26. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  27. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  28. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  29. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  30. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  31. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  32. nam certe neque consilio primordia rerum
  33. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  34. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  35. sed quia multa modis multis primordia rerum
  36. ex infinito iam tempore percita plagis
  37. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  38. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  39. quae cumque inter se possent congressa creare,
  40. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  41. omnigenus coetus et motus experiundo
  42. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  43. magnarum rerum fiunt exordia saepe,