De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  2. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  3. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  4. denique natura haec rerum ratioque repertast
  5. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  6. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  7. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  8. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  9. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  10. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  11. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  12. tanto quique magis victus fateare necessest
  13. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  14. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  15. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  16. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  17. nec ratione alia mortales esse videmur,
  18. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  19. atque illi quos a vita natura removit.
  20. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  21. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  22. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  23. dissociare intus partis, ut materiai
  24. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  25. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  26. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  27. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  28. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  29. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  30. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  31. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  32. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  33. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  34. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  35. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  36. ex infinito quae possint forte coorta
  37. corruere hanc rerum violento turbine summam
  38. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  39. nec porro natura loci spatiumque profundi
  40. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  41. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  42. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  43. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  44. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  45. quare etiam nativa necessumst confiteare
  46. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  47. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  48. inmensi validas aevi contemnere vires.
  49. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  50. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  51. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  52. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  53. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  54. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  55. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  56. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  57. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  58. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  59. et siccare prius confidunt omnia posse
  60. quam liquor incepti possit contingere finem.
  61. tantum spirantes aequo certamine bellum
  62. magnis inter se de rebus cernere certant,
  63. cum semel interea fuerit superantior ignis
  64. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  65. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  66. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  67. aethere raptavit toto terrasque per omnis.