De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  2. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  3. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  4. nec ratione alia mortales esse videmur,
  5. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  6. atque illi quos a vita natura removit.
  7. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  8. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  9. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  10. dissociare intus partis, ut materiai
  11. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  12. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  13. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  14. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  15. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  16. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  17. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  18. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  19. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  20. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  21. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  22. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  23. ex infinito quae possint forte coorta
  24. corruere hanc rerum violento turbine summam
  25. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  26. nec porro natura loci spatiumque profundi
  27. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  28. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  29. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  30. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  31. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  32. quare etiam nativa necessumst confiteare
  33. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  34. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  35. inmensi validas aevi contemnere vires.
  36. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  37. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  38. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  39. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  40. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  41. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  42. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  43. omnia diluviare ex alto gurgite ponti: