De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  2. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  3. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  4. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  5. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  6. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  7. et siccare prius confidunt omnia posse
  8. quam liquor incepti possit contingere finem.
  9. tantum spirantes aequo certamine bellum
  10. magnis inter se de rebus cernere certant,
  11. cum semel interea fuerit superantior ignis
  12. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  13. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  14. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  15. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  16. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  17. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  18. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  19. obvius aeternam succepit lampada mundi
  20. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  21. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  22. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  23. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  24. ignis enim superare potest ubi materiai
  25. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  26. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  27. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  28. umor item quondam coepit superare coortus,
  29. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  30. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  31. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  32. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  33. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  34. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  35. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  36. nam certe neque consilio primordia rerum
  37. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  38. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  39. sed quia multa modis multis primordia rerum
  40. ex infinito iam tempore percita plagis
  41. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  42. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  43. quae cumque inter se possent congressa creare,
  44. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  45. omnigenus coetus et motus experiundo
  46. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  47. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  48. terrai maris et caeli generisque animantum.
  49. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  50. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  51. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  52. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  53. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  54. diffugere inde loci partes coepere paresque
  55. cum paribus iungi res et discludere mundum
  56. membraque dividere et magnas disponere partes
  57. omnigenis e principiis, discordia quorum
  58. intervalla vias conexus pondera plagas
  59. concursus motus turbabat proelia miscens
  60. propter dissimilis formas variasque figuras,
  61. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  62. nec motus inter sese dare convenientis,
  63. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  64. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  65. seorsus item puri secretique aetheris ignes.