De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. continet amplexu terram: si procreat ex se
  2. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  3. totum nativum mortali corpore constat.
  4. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  5. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  6. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  7. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  8. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  9. non alias alii quoque res cecinere ?
  10. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  11. aeternis famae monimentis insita florent?
  12. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  13. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  14. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  15. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  16. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  17. denique natura haec rerum ratioque repertast
  18. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  19. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  20. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  21. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  22. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  23. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  24. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  25. tanto quique magis victus fateare necessest
  26. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  27. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  28. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  29. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  30. nec ratione alia mortales esse videmur,
  31. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  32. atque illi quos a vita natura removit.
  33. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  34. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  35. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  36. dissociare intus partis, ut materiai
  37. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  38. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  39. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  40. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  41. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  42. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  43. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  44. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  45. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  46. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  47. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  48. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  49. ex infinito quae possint forte coorta
  50. corruere hanc rerum violento turbine summam
  51. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  52. nec porro natura loci spatiumque profundi
  53. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  54. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  55. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  56. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  57. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  58. quare etiam nativa necessumst confiteare
  59. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  60. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  61. inmensi validas aevi contemnere vires.
  62. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  63. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  64. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  65. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis