De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  2. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  3. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  4. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  5. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  6. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  7. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  8. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  9. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  10. partibus erumpens primus se sustulit aether
  11. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  12. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  13. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  14. matutina rubent radiati lumina solis
  15. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  16. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  17. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  18. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  19. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  20. corpore concreto circum datus undique saepsit
  21. et late diffusus in omnis undique partis
  22. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  23. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  24. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  25. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  26. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  27. nec levia ut possent per summas labier oras,
  28. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  29. versent et partes ut mundi totius extent;
  30. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  31. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  32. his igitur rebus retractis terra repente,
  33. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  34. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  35. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  36. et radii solis cogebant undique terram
  37. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  38. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  39. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  40. augebat mare manando camposque natantis,
  41. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  42. corpora multa vaporis et altaque caeli
  43. densabant procul a terris fulgentia templa.
  44. sidebant campi, crescebant montibus altis
  45. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  46. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  47. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  48. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  49. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  50. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  51. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  52. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  53. atque levissimus super influit auras
  54. nec liquidum corpus turbantibus auris
  55. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  56. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  57. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  58. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  59. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  60. unum labendi conservans usque tenorem.
  61. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  62. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  63. ex utraque polum parti premere nobis
  64. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  65. inde alium supra fluere atque intendere eodem