De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  2. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  3. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  4. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  5. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  6. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  7. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  8. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  9. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  10. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  11. et siccare prius confidunt omnia posse
  12. quam liquor incepti possit contingere finem.
  13. tantum spirantes aequo certamine bellum
  14. magnis inter se de rebus cernere certant,
  15. cum semel interea fuerit superantior ignis
  16. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  17. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  18. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  19. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  20. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  21. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  22. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  23. obvius aeternam succepit lampada mundi
  24. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  25. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  26. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  27. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  28. ignis enim superare potest ubi materiai
  29. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  30. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  31. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  32. umor item quondam coepit superare coortus,
  33. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  34. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  35. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  36. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  37. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  38. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  39. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  40. nam certe neque consilio primordia rerum
  41. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  42. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  43. sed quia multa modis multis primordia rerum
  44. ex infinito iam tempore percita plagis
  45. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  46. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  47. quae cumque inter se possent congressa creare,
  48. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  49. omnigenus coetus et motus experiundo
  50. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  51. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  52. terrai maris et caeli generisque animantum.
  53. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  54. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  55. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  56. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  57. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  58. diffugere inde loci partes coepere paresque
  59. cum paribus iungi res et discludere mundum
  60. membraque dividere et magnas disponere partes
  61. omnigenis e principiis, discordia quorum
  62. intervalla vias conexus pondera plagas
  63. concursus motus turbabat proelia miscens
  64. propter dissimilis formas variasque figuras,
  65. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  66. nec motus inter sese dare convenientis,
  67. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  68. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  69. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  70. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  71. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  72. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  73. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  74. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  75. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  76. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  77. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  78. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  79. partibus erumpens primus se sustulit aether
  80. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  81. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  82. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  83. matutina rubent radiati lumina solis
  84. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  85. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  86. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  87. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  88. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  89. corpore concreto circum datus undique saepsit
  90. et late diffusus in omnis undique partis
  91. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  92. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  93. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  94. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  95. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  96. nec levia ut possent per summas labier oras,
  97. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  98. versent et partes ut mundi totius extent;
  99. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  100. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  101. his igitur rebus retractis terra repente,
  102. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  103. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  104. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  105. et radii solis cogebant undique terram
  106. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  107. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  108. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  109. augebat mare manando camposque natantis,
  110. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  111. corpora multa vaporis et altaque caeli
  112. densabant procul a terris fulgentia templa.
  113. sidebant campi, crescebant montibus altis
  114. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  115. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  116. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  117. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  118. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  119. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  120. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  121. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  122. atque levissimus super influit auras
  123. nec liquidum corpus turbantibus auris
  124. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  125. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  126. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  127. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  128. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  129. unum labendi conservans usque tenorem.
  130. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  131. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  132. ex utraque polum parti premere nobis
  133. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  134. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  135. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  136. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  137. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  138. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  139. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  140. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  141. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  142. passim per caeli volvunt summania templa,
  143. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  144. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  145. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  146. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  147. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  148. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  149. in variis mundis varia ratione creatis,
  150. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  151. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  152. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  153. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  154. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  155. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  156. evanescere paulatim et decrescere pondus
  157. convenit atque aliam naturam supter habere
  158. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam