De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  2. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  3. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  4. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  5. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  6. cui tantum in vita restet transire malorum.
  7. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  8. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  9. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  10. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  11. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  12. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  13. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  14. Principio quoniam terrai corpus et umor
  15. aurarumque leves animae calidique vapores,
  16. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  17. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  18. debet eodem omnis mundi natura putari.
  19. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  20. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  21. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  22. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  23. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  24. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  25. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  26. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  27. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  28. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  29. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  30. principio pars terrai non nulla, perusta
  31. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  32. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  33. quas validi toto dispergunt venti.
  34. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  35. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  36. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  37. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  38. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  39. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  40. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  41. semper abundare et latices manare perennis
  42. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  43. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  44. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  45. partim quod validi verrentes aequora venti
  46. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  47. partim quod supter per terras diditur omnis;
  48. percolatur enim virus retroque remanat
  49. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  50. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  51. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  52. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  53. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  54. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  55. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  56. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  57. omnia iam resoluta forent et in versa.
  58. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  59. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  60. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  61. inrigat adsidue caelum candore recenti
  62. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  63. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  64. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  65. quod simul ac primum nubes succedere soli
  66. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  67. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  68. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  69. ut noscas splendore novo res semper egere
  70. et primum iactum fulgoris quemque perire
  71. nec ratione alia res posse in sole videri,
  72. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  73. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  74. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  75. fulguribus pingues multa caligine taedae
  76. consimili properant ratione, ardore ministro,
  77. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  78. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  79. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  80. exitium celeri celeratur origine flammae.
  81. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  82. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  83. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  84. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  85. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  86. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  87. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  88. nec sanctum numen fati protollere finis
  89. posse neque adversus naturae foedera niti?
  90. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  91. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  92. non ruere avolsos silices a montibus altis
  93. nec validas aevi vires perferre patique
  94. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  95. ex infinito quae tempore pertolerassent
  96. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  97. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  98. continet amplexu terram: si procreat ex se
  99. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  100. totum nativum mortali corpore constat.
  101. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  102. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  103. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  104. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  105. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  106. non alias alii quoque res cecinere ?
  107. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  108. aeternis famae monimentis insita florent?
  109. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  110. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  111. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  112. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  113. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  114. denique natura haec rerum ratioque repertast
  115. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  116. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  117. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  118. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  119. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  120. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  121. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  122. tanto quique magis victus fateare necessest
  123. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  124. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  125. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  126. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  127. nec ratione alia mortales esse videmur,
  128. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  129. atque illi quos a vita natura removit.
  130. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  131. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  132. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  133. dissociare intus partis, ut materiai
  134. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  135. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  136. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  137. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  138. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  139. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  140. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  141. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  142. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  143. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  144. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  145. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  146. ex infinito quae possint forte coorta
  147. corruere hanc rerum violento turbine summam
  148. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  149. nec porro natura loci spatiumque profundi
  150. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  151. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  152. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  153. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  154. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  155. quare etiam nativa necessumst confiteare
  156. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  157. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  158. inmensi validas aevi contemnere vires.