De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. partibus mundi, quibus insita vivit.
  2. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  3. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  4. nec caput est oneri collo nec denique totum
  5. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  6. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  7. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  8. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  9. sic igitur tellus non est aliena repente
  10. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  11. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  12. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  13. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  14. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  15. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  16. partibus mundi caeloque revincta;
  17. nam communibus inter se radicibus haerent
  18. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  19. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  20. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  21. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  22. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  23. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  24. iamne vides quantum tenuis natura valere
  25. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  26. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  27. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  28. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  29. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  30. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  31. nil magnis intervallis de corpore libant
  32. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  33. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  34. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  35. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  36. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  37. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  38. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  39. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  40. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  41. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  42. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  43. per multum, specie confusa videntur
  44. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  45. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  46. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  47. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  48. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  49. scire licet perquam pauxillo posse minores
  50. esse vel exigua maioris parte brevique.
  51. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  52. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  53. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  54. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  55. Illud item non est mirandum, qua ratione
  56. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  57. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  58. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  59. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  60. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  61. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  62. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  63. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  64. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  65. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  66. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  67. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  68. percipiat calidis fervoribus ardor,
  69. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  70. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  71. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  72. accidere ex una scintilla incendia passim.
  73. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  74. possideat multum caecis fervoribus ignem
  75. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  76. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  77. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  78. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  79. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  80. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  81. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  82. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  83. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  84. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  85. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  86. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  87. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  88. evanescere enim rapidas illius et acris
  89. imminui supter viris, ideoque relinqui
  90. paulatim solem cum posterioribus signis,
  91. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  92. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  93. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  94. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  95. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  96. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  97. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  98. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  99. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  100. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  101. alternis certo fluere alter tempore possit,
  102. qui queat aestivis solem detrudere signis
  103. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  104. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  105. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  106. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  107. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  108. posse alternis e partibus ire.
  109. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  110. diversas ire in partis inferna supernis?
  111. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  112. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  113. At nox obruit ingenti caligine terras,
  114. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  115. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  116. concussos itere et labefactos multo,
  117. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  118. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  119. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  120. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  121. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  122. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  123. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  124. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  125. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  126. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  127. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  128. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  129. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  130. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  131. semina confluere et solis reparare nitorem.
  132. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  133. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  134. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  135. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  136. tempore et inpubem molli pubescere veste
  137. et pariter mollem malis demittere barbam.
  138. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  139. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  140. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  141. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  142. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  143. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  144. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  145. aut quia sol idem sub terras atque superne
  146. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  147. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  148. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  149. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  150. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  151. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  152. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  153. distinet aequato caelum discrimine metas
  154. propter signiferi posituram totius orbis,
  155. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  156. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  157. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  158. omnia dispositis signis ornata notarunt.