De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  2. inmensi validas aevi contemnere vires.
  3. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  4. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  5. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  6. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  7. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  8. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  9. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  10. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  11. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  12. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  13. et siccare prius confidunt omnia posse
  14. quam liquor incepti possit contingere finem.
  15. tantum spirantes aequo certamine bellum
  16. magnis inter se de rebus cernere certant,
  17. cum semel interea fuerit superantior ignis
  18. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  19. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  20. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  21. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  22. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  23. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  24. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  25. obvius aeternam succepit lampada mundi
  26. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  27. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  28. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  29. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  30. ignis enim superare potest ubi materiai
  31. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  32. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  33. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  34. umor item quondam coepit superare coortus,
  35. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  36. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  37. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  38. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  39. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  40. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  41. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  42. nam certe neque consilio primordia rerum
  43. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  44. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  45. sed quia multa modis multis primordia rerum
  46. ex infinito iam tempore percita plagis
  47. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  48. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  49. quae cumque inter se possent congressa creare,
  50. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  51. omnigenus coetus et motus experiundo
  52. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  53. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  54. terrai maris et caeli generisque animantum.
  55. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  56. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  57. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  58. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  59. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  60. diffugere inde loci partes coepere paresque
  61. cum paribus iungi res et discludere mundum
  62. membraque dividere et magnas disponere partes
  63. omnigenis e principiis, discordia quorum
  64. intervalla vias conexus pondera plagas
  65. concursus motus turbabat proelia miscens
  66. propter dissimilis formas variasque figuras,
  67. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  68. nec motus inter sese dare convenientis,
  69. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  70. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  71. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  72. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  73. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  74. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  75. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  76. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  77. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  78. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  79. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  80. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  81. partibus erumpens primus se sustulit aether
  82. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  83. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  84. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  85. matutina rubent radiati lumina solis
  86. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  87. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  88. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  89. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  90. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  91. corpore concreto circum datus undique saepsit
  92. et late diffusus in omnis undique partis
  93. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  94. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  95. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  96. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  97. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  98. nec levia ut possent per summas labier oras,
  99. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva