De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  2. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  3. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  4. inrigat adsidue caelum candore recenti
  5. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  6. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  7. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  8. quod simul ac primum nubes succedere soli
  9. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  10. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  11. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  12. ut noscas splendore novo res semper egere
  13. et primum iactum fulgoris quemque perire
  14. nec ratione alia res posse in sole videri,
  15. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  16. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  17. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  18. fulguribus pingues multa caligine taedae
  19. consimili properant ratione, ardore ministro,
  20. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  21. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  22. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  23. exitium celeri celeratur origine flammae.
  24. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  25. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  26. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  27. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  28. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  29. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  30. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  31. nec sanctum numen fati protollere finis
  32. posse neque adversus naturae foedera niti?
  33. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  34. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  35. non ruere avolsos silices a montibus altis
  36. nec validas aevi vires perferre patique
  37. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  38. ex infinito quae tempore pertolerassent
  39. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  40. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  41. continet amplexu terram: si procreat ex se
  42. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  43. totum nativum mortali corpore constat.
  44. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  45. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  46. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  47. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  48. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  49. non alias alii quoque res cecinere ?
  50. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  51. aeternis famae monimentis insita florent?
  52. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  53. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  54. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  55. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  56. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  57. denique natura haec rerum ratioque repertast
  58. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  59. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  60. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  61. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  62. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  63. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  64. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  65. tanto quique magis victus fateare necessest
  66. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  67. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  68. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  69. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  70. nec ratione alia mortales esse videmur,
  71. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  72. atque illi quos a vita natura removit.
  73. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  74. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  75. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  76. dissociare intus partis, ut materiai
  77. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  78. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  79. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  80. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  81. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  82. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  83. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  84. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  85. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  86. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  87. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  88. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  89. ex infinito quae possint forte coorta
  90. corruere hanc rerum violento turbine summam
  91. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  92. nec porro natura loci spatiumque profundi
  93. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  94. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  95. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  96. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  97. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  98. quare etiam nativa necessumst confiteare
  99. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,