De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. versent et partes ut mundi totius extent;
  2. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  3. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  4. his igitur rebus retractis terra repente,
  5. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  6. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  7. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  8. et radii solis cogebant undique terram
  9. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  10. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  11. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  12. augebat mare manando camposque natantis,
  13. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  14. corpora multa vaporis et altaque caeli
  15. densabant procul a terris fulgentia templa.
  16. sidebant campi, crescebant montibus altis
  17. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  18. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  19. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  20. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  21. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  22. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  23. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  24. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  25. atque levissimus super influit auras
  26. nec liquidum corpus turbantibus auris
  27. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  28. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  29. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  30. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  31. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  32. unum labendi conservans usque tenorem.
  33. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  34. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  35. ex utraque polum parti premere nobis
  36. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  37. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  38. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  39. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  40. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  41. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  42. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  43. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  44. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  45. passim per caeli volvunt summania templa,
  46. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  47. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  48. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  49. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  50. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  51. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  52. in variis mundis varia ratione creatis,
  53. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  54. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  55. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  56. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  57. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  58. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  59. evanescere paulatim et decrescere pondus
  60. convenit atque aliam naturam supter habere
  61. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  62. partibus mundi, quibus insita vivit.
  63. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  64. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  65. nec caput est oneri collo nec denique totum
  66. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  67. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  68. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  69. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  70. sic igitur tellus non est aliena repente
  71. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  72. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  73. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  74. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  75. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  76. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  77. partibus mundi caeloque revincta;
  78. nam communibus inter se radicibus haerent
  79. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  80. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  81. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  82. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  83. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  84. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  85. iamne vides quantum tenuis natura valere
  86. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  87. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  88. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  89. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  90. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  91. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  92. nil magnis intervallis de corpore libant
  93. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  94. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  95. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  96. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  97. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  98. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  99. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,