De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  2. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  3. nec ratione alia mortales esse videmur,
  4. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  5. atque illi quos a vita natura removit.
  6. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  7. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  8. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  9. dissociare intus partis, ut materiai
  10. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  11. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  12. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  13. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  14. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  15. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  16. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  17. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  18. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  19. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  20. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  21. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  22. ex infinito quae possint forte coorta
  23. corruere hanc rerum violento turbine summam
  24. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  25. nec porro natura loci spatiumque profundi
  26. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  27. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  28. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  29. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  30. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  31. quare etiam nativa necessumst confiteare
  32. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  33. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  34. inmensi validas aevi contemnere vires.
  35. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  36. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  37. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  38. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  39. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  40. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  41. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  42. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  43. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  44. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  45. et siccare prius confidunt omnia posse
  46. quam liquor incepti possit contingere finem.
  47. tantum spirantes aequo certamine bellum
  48. magnis inter se de rebus cernere certant,
  49. cum semel interea fuerit superantior ignis
  50. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  51. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  52. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  53. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  54. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  55. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  56. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  57. obvius aeternam succepit lampada mundi
  58. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  59. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  60. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  61. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  62. ignis enim superare potest ubi materiai
  63. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  64. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  65. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  66. umor item quondam coepit superare coortus,
  67. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  68. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  69. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  70. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  71. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  72. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  73. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  74. nam certe neque consilio primordia rerum
  75. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  76. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  77. sed quia multa modis multis primordia rerum
  78. ex infinito iam tempore percita plagis
  79. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  80. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  81. quae cumque inter se possent congressa creare,
  82. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  83. omnigenus coetus et motus experiundo
  84. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  85. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  86. terrai maris et caeli generisque animantum.
  87. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  88. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  89. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  90. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  91. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  92. diffugere inde loci partes coepere paresque
  93. cum paribus iungi res et discludere mundum
  94. membraque dividere et magnas disponere partes
  95. omnigenis e principiis, discordia quorum
  96. intervalla vias conexus pondera plagas
  97. concursus motus turbabat proelia miscens
  98. propter dissimilis formas variasque figuras,
  99. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  100. nec motus inter sese dare convenientis,
  101. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  102. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  103. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  104. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  105. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  106. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  107. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  108. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  109. lunamque efficerent et magni moenia mundi;