De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  2. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  3. debet eodem omnis mundi natura putari.
  4. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  5. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  6. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  7. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  8. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  9. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  10. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  11. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  12. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  13. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  14. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  15. principio pars terrai non nulla, perusta
  16. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  17. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  18. quas validi toto dispergunt venti.
  19. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  20. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  21. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  22. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  23. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  24. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  25. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  26. semper abundare et latices manare perennis
  27. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  28. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  29. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  30. partim quod validi verrentes aequora venti
  31. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  32. partim quod supter per terras diditur omnis;
  33. percolatur enim virus retroque remanat
  34. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  35. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  36. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  37. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  38. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  39. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  40. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  41. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  42. omnia iam resoluta forent et in versa.
  43. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  44. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  45. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  46. inrigat adsidue caelum candore recenti
  47. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  48. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  49. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  50. quod simul ac primum nubes succedere soli
  51. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  52. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  53. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  54. ut noscas splendore novo res semper egere
  55. et primum iactum fulgoris quemque perire
  56. nec ratione alia res posse in sole videri,
  57. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  58. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  59. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  60. fulguribus pingues multa caligine taedae
  61. consimili properant ratione, ardore ministro,
  62. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  63. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  64. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  65. exitium celeri celeratur origine flammae.
  66. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  67. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  68. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  69. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  70. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  71. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  72. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  73. nec sanctum numen fati protollere finis
  74. posse neque adversus naturae foedera niti?
  75. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  76. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  77. non ruere avolsos silices a montibus altis
  78. nec validas aevi vires perferre patique
  79. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  80. ex infinito quae tempore pertolerassent
  81. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  82. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  83. continet amplexu terram: si procreat ex se
  84. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  85. totum nativum mortali corpore constat.
  86. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  87. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  88. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  89. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  90. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  91. non alias alii quoque res cecinere ?
  92. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  93. aeternis famae monimentis insita florent?
  94. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  95. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  96. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  97. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  98. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  99. denique natura haec rerum ratioque repertast
  100. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  101. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  102. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  103. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  104. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  105. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  106. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  107. tanto quique magis victus fateare necessest
  108. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  109. nam cum res tantis morbis tantisque periclis