De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  2. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  3. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  4. partibus erumpens primus se sustulit aether
  5. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  6. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  7. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  8. matutina rubent radiati lumina solis
  9. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  10. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  11. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  12. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  13. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  14. corpore concreto circum datus undique saepsit
  15. et late diffusus in omnis undique partis
  16. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  17. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  18. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  19. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  20. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  21. nec levia ut possent per summas labier oras,
  22. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  23. versent et partes ut mundi totius extent;
  24. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  25. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  26. his igitur rebus retractis terra repente,
  27. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  28. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  29. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  30. et radii solis cogebant undique terram
  31. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  32. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  33. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  34. augebat mare manando camposque natantis,
  35. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  36. corpora multa vaporis et altaque caeli
  37. densabant procul a terris fulgentia templa.
  38. sidebant campi, crescebant montibus altis
  39. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  40. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  41. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  42. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  43. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  44. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  45. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  46. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  47. atque levissimus super influit auras
  48. nec liquidum corpus turbantibus auris
  49. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  50. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  51. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  52. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  53. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  54. unum labendi conservans usque tenorem.
  55. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  56. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  57. ex utraque polum parti premere nobis
  58. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  59. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  60. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  61. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  62. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  63. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  64. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  65. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  66. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  67. passim per caeli volvunt summania templa,
  68. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  69. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  70. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  71. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  72. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  73. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  74. in variis mundis varia ratione creatis,
  75. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  76. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  77. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  78. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  79. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  80. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  81. evanescere paulatim et decrescere pondus
  82. convenit atque aliam naturam supter habere
  83. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  84. partibus mundi, quibus insita vivit.
  85. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  86. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  87. nec caput est oneri collo nec denique totum
  88. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  89. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  90. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  91. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  92. sic igitur tellus non est aliena repente
  93. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  94. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  95. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  96. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  97. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  98. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  99. partibus mundi caeloque revincta;
  100. nam communibus inter se radicibus haerent
  101. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  102. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  103. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  104. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  105. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  106. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  107. iamne vides quantum tenuis natura valere
  108. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  109. coniunctus terris et nobis est animi vis?