De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  2. partim quod validi verrentes aequora venti
  3. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  4. partim quod supter per terras diditur omnis;
  5. percolatur enim virus retroque remanat
  6. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  7. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  8. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  9. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  10. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  11. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  12. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  13. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  14. omnia iam resoluta forent et in versa.
  15. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  16. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  17. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  18. inrigat adsidue caelum candore recenti
  19. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  20. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  21. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  22. quod simul ac primum nubes succedere soli
  23. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  24. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  25. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  26. ut noscas splendore novo res semper egere
  27. et primum iactum fulgoris quemque perire
  28. nec ratione alia res posse in sole videri,
  29. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  30. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  31. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  32. fulguribus pingues multa caligine taedae
  33. consimili properant ratione, ardore ministro,
  34. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  35. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  36. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  37. exitium celeri celeratur origine flammae.
  38. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  39. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  40. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  41. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  42. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  43. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  44. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  45. nec sanctum numen fati protollere finis
  46. posse neque adversus naturae foedera niti?
  47. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  48. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  49. non ruere avolsos silices a montibus altis
  50. nec validas aevi vires perferre patique
  51. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  52. ex infinito quae tempore pertolerassent
  53. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  54. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  55. continet amplexu terram: si procreat ex se
  56. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  57. totum nativum mortali corpore constat.
  58. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  59. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  60. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  61. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  62. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  63. non alias alii quoque res cecinere ?
  64. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  65. aeternis famae monimentis insita florent?
  66. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  67. naturast mundi neque pridem exordia cepit.