De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  2. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  3. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  4. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  5. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  6. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  7. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  8. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  9. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  10. quo genere in primis animi natura reperta est
  11. nativo primum consistere corpore creta,
  12. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  13. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  14. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  15. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  16. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  17. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  18. et quibus ille modis congressus materiai
  19. fundarit terram caelum mare sidera solem
  20. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  21. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  22. quove modo genus humanum variante loquella
  23. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  24. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  25. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  26. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  27. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  28. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  29. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  30. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  31. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  32. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  33. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  34. si tamen interea mirantur qua ratione
  35. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  36. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  37. rursus in antiquas referuntur religiones
  38. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  39. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  40. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  41. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  42. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  43. principio maria ac terras caelumque tuere;
  44. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  45. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  46. una dies dabit exitio, multosque per annos
  47. sustentata ruet moles et machina mundi.
  48. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  49. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  50. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  51. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  52. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  53. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  54. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  55. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  56. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  57. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  58. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  59. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  60. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  61. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  62. sanctius et multo certa ratione magis quam
  63. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  64. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  65. religione refrenatus ne forte rearis
  66. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  67. corpore divino debere aeterna manere,
  68. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  69. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  70. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  71. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  72. inmortalia mortali sermone notantes;
  73. quae procul usque adeo divino a numine distent
  74. inque deum numero quae sint indigna videri,
  75. notitiam potius praebere ut posse putentur
  76. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  77. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  78. posse animi natura putetur consiliumque.
  79. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  80. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  81. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  82. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  83. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  84. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  85. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  86. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  87. posset et innasci quavis in parte soleret,
  88. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  89. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  90. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  91. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  92. totum posse extra corpus formamque animalem
  93. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  94. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  95. haud igitur constant divino praedita sensu,
  96. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  97. Illud item non est ut possis credere, sedes
  98. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  99. tenvis enim natura deum longeque remota
  100. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  101. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  102. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  103. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  104. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  105. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  106. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  107. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  108. praeclaram mundi naturam proptereaque
  109. adlaudabile opus divom laudare decere
  110. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  111. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  112. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  113. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  114. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  115. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  116. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  117. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  118. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  119. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  120. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  121. nam gaudere novis rebus debere videtur
  122. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  123. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  124. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  125. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  126. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  127. donec diluxit rerum genitalis origo?
  128. natus enim debet qui cumque est velle manere
  129. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  130. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  131. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  132. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  133. notities hominum divis unde insita primum est,
  134. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  135. quove modost umquam vis cognita principiorum
  136. quidque inter sese permutato ordine possent.
  137. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  138. namque ita multa modis multis primordia rerum
  139. ex infinito iam tempore percita plagis
  140. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  141. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  142. quae cumque inter se possint congressa creare,
  143. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  144. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  145. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  146. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  147. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  148. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  149. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  150. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  151. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  152. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  153. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  154. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  155. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  156. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  157. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  158. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  159. vitai causa valido consueta bidenti
  160. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  161. si non fecundas vertentes vomere glebas
  162. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  163. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  164. et tamen inter dum magno quaesita labore
  165. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  166. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  167. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  168. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  169. praeterea genus horriferum natura ferarum
  170. humanae genti infestum terraque marique
  171. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  172. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  173. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  174. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  175. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  176. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  177. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  178. cui tantum in vita restet transire malorum.
  179. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  180. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  181. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  182. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  183. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  184. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  185. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  186. Principio quoniam terrai corpus et umor
  187. aurarumque leves animae calidique vapores,
  188. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  189. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  190. debet eodem omnis mundi natura putari.
  191. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  192. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  193. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  194. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  195. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  196. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  197. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  198. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  199. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  200. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  201. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  202. principio pars terrai non nulla, perusta
  203. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  204. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  205. quas validi toto dispergunt venti.
  206. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  207. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  208. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  209. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  210. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  211. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  212. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  213. semper abundare et latices manare perennis
  214. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  215. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  216. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  217. partim quod validi verrentes aequora venti
  218. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  219. partim quod supter per terras diditur omnis;
  220. percolatur enim virus retroque remanat
  221. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  222. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  223. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  224. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  225. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  226. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  227. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  228. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  229. omnia iam resoluta forent et in versa.
  230. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  231. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  232. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  233. inrigat adsidue caelum candore recenti
  234. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  235. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  236. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  237. quod simul ac primum nubes succedere soli
  238. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  239. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  240. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  241. ut noscas splendore novo res semper egere
  242. et primum iactum fulgoris quemque perire
  243. nec ratione alia res posse in sole videri,
  244. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  245. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  246. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  247. fulguribus pingues multa caligine taedae
  248. consimili properant ratione, ardore ministro,
  249. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  250. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  251. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  252. exitium celeri celeratur origine flammae.
  253. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  254. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  255. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  256. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  257. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  258. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  259. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  260. nec sanctum numen fati protollere finis
  261. posse neque adversus naturae foedera niti?
  262. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  263. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  264. non ruere avolsos silices a montibus altis
  265. nec validas aevi vires perferre patique
  266. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  267. ex infinito quae tempore pertolerassent
  268. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  269. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  270. continet amplexu terram: si procreat ex se
  271. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  272. totum nativum mortali corpore constat.
  273. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  274. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  275. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  276. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  277. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  278. non alias alii quoque res cecinere ?