De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. natus enim debet qui cumque est velle manere
  2. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  3. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  4. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  5. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  6. notities hominum divis unde insita primum est,
  7. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  8. quove modost umquam vis cognita principiorum
  9. quidque inter sese permutato ordine possent.
  10. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  11. namque ita multa modis multis primordia rerum
  12. ex infinito iam tempore percita plagis
  13. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  14. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  15. quae cumque inter se possint congressa creare,
  16. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  17. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  18. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  19. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  20. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  21. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  22. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  23. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  24. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  25. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  26. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  27. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  28. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  29. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  30. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  31. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  32. vitai causa valido consueta bidenti
  33. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  34. si non fecundas vertentes vomere glebas
  35. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  36. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  37. et tamen inter dum magno quaesita labore
  38. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  39. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  40. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  41. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  42. praeterea genus horriferum natura ferarum
  43. humanae genti infestum terraque marique
  44. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  45. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  46. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  47. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  48. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  49. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  50. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  51. cui tantum in vita restet transire malorum.
  52. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  53. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  54. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  55. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  56. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  57. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  58. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  59. Principio quoniam terrai corpus et umor
  60. aurarumque leves animae calidique vapores,
  61. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  62. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  63. debet eodem omnis mundi natura putari.
  64. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  65. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  66. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  67. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  68. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  69. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  70. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  71. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  72. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  73. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  74. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  75. principio pars terrai non nulla, perusta
  76. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  77. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  78. quas validi toto dispergunt venti.
  79. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  80. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  81. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  82. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  83. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  84. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  85. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  86. semper abundare et latices manare perennis
  87. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  88. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  89. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  90. partim quod validi verrentes aequora venti
  91. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  92. partim quod supter per terras diditur omnis;
  93. percolatur enim virus retroque remanat
  94. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  95. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  96. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  97. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  98. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  99. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  100. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  101. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  102. omnia iam resoluta forent et in versa.
  103. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  104. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  105. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  106. inrigat adsidue caelum candore recenti
  107. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  108. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  109. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  110. quod simul ac primum nubes succedere soli
  111. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  112. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  113. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  114. ut noscas splendore novo res semper egere
  115. et primum iactum fulgoris quemque perire
  116. nec ratione alia res posse in sole videri,
  117. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  118. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  119. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  120. fulguribus pingues multa caligine taedae
  121. consimili properant ratione, ardore ministro,
  122. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  123. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  124. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  125. exitium celeri celeratur origine flammae.
  126. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  127. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  128. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  129. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  130. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  131. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  132. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  133. nec sanctum numen fati protollere finis
  134. posse neque adversus naturae foedera niti?
  135. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  136. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  137. non ruere avolsos silices a montibus altis
  138. nec validas aevi vires perferre patique
  139. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  140. ex infinito quae tempore pertolerassent
  141. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  142. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  143. continet amplexu terram: si procreat ex se
  144. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  145. totum nativum mortali corpore constat.
  146. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  147. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  148. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  149. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  150. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  151. non alias alii quoque res cecinere ?