De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quas validi toto dispergunt venti.
  2. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  3. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  4. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  5. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  6. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  7. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  8. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  9. semper abundare et latices manare perennis
  10. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  11. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  12. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  13. partim quod validi verrentes aequora venti
  14. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  15. partim quod supter per terras diditur omnis;
  16. percolatur enim virus retroque remanat
  17. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  18. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  19. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  20. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  21. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  22. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  23. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  24. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  25. omnia iam resoluta forent et in versa.
  26. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  27. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  28. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  29. inrigat adsidue caelum candore recenti
  30. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  31. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  32. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  33. quod simul ac primum nubes succedere soli
  34. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  35. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  36. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  37. ut noscas splendore novo res semper egere
  38. et primum iactum fulgoris quemque perire
  39. nec ratione alia res posse in sole videri,
  40. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  41. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  42. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  43. fulguribus pingues multa caligine taedae
  44. consimili properant ratione, ardore ministro,
  45. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  46. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  47. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  48. exitium celeri celeratur origine flammae.
  49. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  50. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  51. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  52. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  53. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  54. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  55. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  56. nec sanctum numen fati protollere finis
  57. posse neque adversus naturae foedera niti?
  58. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  59. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  60. non ruere avolsos silices a montibus altis
  61. nec validas aevi vires perferre patique
  62. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  63. ex infinito quae tempore pertolerassent
  64. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  65. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne