De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  2. nec sanctum numen fati protollere finis
  3. posse neque adversus naturae foedera niti?
  4. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  5. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  6. non ruere avolsos silices a montibus altis
  7. nec validas aevi vires perferre patique
  8. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  9. ex infinito quae tempore pertolerassent
  10. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  11. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  12. continet amplexu terram: si procreat ex se
  13. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  14. totum nativum mortali corpore constat.
  15. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  16. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  17. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  18. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  19. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  20. non alias alii quoque res cecinere ?
  21. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  22. aeternis famae monimentis insita florent?
  23. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  24. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  25. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  26. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  27. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  28. denique natura haec rerum ratioque repertast
  29. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  30. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  31. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  32. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  33. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  34. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  35. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  36. tanto quique magis victus fateare necessest
  37. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  38. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  39. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  40. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  41. nec ratione alia mortales esse videmur,
  42. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem