De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. partim quod validi verrentes aequora venti
  2. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  3. partim quod supter per terras diditur omnis;
  4. percolatur enim virus retroque remanat
  5. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  6. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  7. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  8. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  9. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  10. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  11. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  12. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  13. omnia iam resoluta forent et in versa.
  14. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  15. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  16. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  17. inrigat adsidue caelum candore recenti
  18. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  19. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  20. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  21. quod simul ac primum nubes succedere soli
  22. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  23. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  24. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  25. ut noscas splendore novo res semper egere
  26. et primum iactum fulgoris quemque perire
  27. nec ratione alia res posse in sole videri,
  28. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  29. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  30. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  31. fulguribus pingues multa caligine taedae
  32. consimili properant ratione, ardore ministro,
  33. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  34. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  35. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  36. exitium celeri celeratur origine flammae.
  37. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  38. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  39. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  40. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  41. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  42. non altas turris ruere et putrescere saxa,