De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque illi quos a vita natura removit.
  2. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  3. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  4. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  5. dissociare intus partis, ut materiai
  6. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  7. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  8. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  9. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  10. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  11. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  12. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  13. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  14. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  15. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  16. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  17. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  18. ex infinito quae possint forte coorta
  19. corruere hanc rerum violento turbine summam
  20. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  21. nec porro natura loci spatiumque profundi
  22. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  23. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  24. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  25. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  26. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  27. quare etiam nativa necessumst confiteare
  28. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  29. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  30. inmensi validas aevi contemnere vires.
  31. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  32. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  33. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  34. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  35. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  36. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  37. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  38. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  39. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  40. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  41. et siccare prius confidunt omnia posse
  42. quam liquor incepti possit contingere finem.