De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  2. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  3. notities hominum divis unde insita primum est,
  4. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  5. quove modost umquam vis cognita principiorum
  6. quidque inter sese permutato ordine possent.
  7. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  8. namque ita multa modis multis primordia rerum
  9. ex infinito iam tempore percita plagis
  10. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  11. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  12. quae cumque inter se possint congressa creare,
  13. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  14. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  15. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  16. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  17. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  18. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  19. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  20. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  21. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  22. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  23. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  24. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  25. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  26. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  27. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  28. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  29. vitai causa valido consueta bidenti
  30. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  31. si non fecundas vertentes vomere glebas
  32. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  33. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  34. et tamen inter dum magno quaesita labore
  35. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  36. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  37. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  38. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  39. praeterea genus horriferum natura ferarum
  40. humanae genti infestum terraque marique
  41. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  42. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  43. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  44. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  45. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  46. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  47. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  48. cui tantum in vita restet transire malorum.
  49. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  50. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  51. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  52. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  53. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  54. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  55. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  56. Principio quoniam terrai corpus et umor
  57. aurarumque leves animae calidique vapores,
  58. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  59. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  60. debet eodem omnis mundi natura putari.
  61. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  62. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  63. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  64. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  65. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  66. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  67. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  68. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  69. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  70. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  71. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  72. principio pars terrai non nulla, perusta
  73. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  74. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  75. quas validi toto dispergunt venti.
  76. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  77. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  78. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  79. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  80. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  81. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  82. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  83. semper abundare et latices manare perennis
  84. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  85. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  86. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  87. partim quod validi verrentes aequora venti
  88. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  89. partim quod supter per terras diditur omnis;
  90. percolatur enim virus retroque remanat
  91. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  92. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  93. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  94. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  95. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  96. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  97. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  98. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  99. omnia iam resoluta forent et in versa.