De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  2. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  3. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  4. cui tantum in vita restet transire malorum.
  5. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  6. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  7. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  8. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  9. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  10. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  11. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  12. Principio quoniam terrai corpus et umor
  13. aurarumque leves animae calidique vapores,
  14. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  15. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  16. debet eodem omnis mundi natura putari.
  17. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  18. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  19. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  20. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  21. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  22. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  23. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  24. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  25. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  26. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  27. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  28. principio pars terrai non nulla, perusta
  29. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  30. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  31. quas validi toto dispergunt venti.
  32. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  33. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  34. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  35. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  36. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  37. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  38. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  39. semper abundare et latices manare perennis
  40. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  41. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  42. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,