De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  2. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  3. quae cumque inter se possint congressa creare,
  4. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  5. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  6. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  7. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  8. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  9. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  10. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  11. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  12. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  13. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  14. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  15. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  16. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  17. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  18. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  19. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  20. vitai causa valido consueta bidenti
  21. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  22. si non fecundas vertentes vomere glebas
  23. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  24. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  25. et tamen inter dum magno quaesita labore
  26. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  27. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  28. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  29. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  30. praeterea genus horriferum natura ferarum
  31. humanae genti infestum terraque marique
  32. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  33. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  34. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  35. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  36. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  37. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  38. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  39. cui tantum in vita restet transire malorum.
  40. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  41. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  42. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  43. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  44. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  45. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  46. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  47. Principio quoniam terrai corpus et umor
  48. aurarumque leves animae calidique vapores,
  49. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  50. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  51. debet eodem omnis mundi natura putari.
  52. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  53. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  54. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  55. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  56. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  57. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  58. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  59. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  60. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  61. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  62. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  63. principio pars terrai non nulla, perusta
  64. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  65. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,