De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  2. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  3. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  4. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  5. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  6. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  7. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  8. principio pars terrai non nulla, perusta
  9. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  10. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  11. quas validi toto dispergunt venti.
  12. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  13. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  14. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  15. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  16. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  17. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  18. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  19. semper abundare et latices manare perennis
  20. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  21. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  22. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  23. partim quod validi verrentes aequora venti
  24. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  25. partim quod supter per terras diditur omnis;
  26. percolatur enim virus retroque remanat
  27. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  28. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  29. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  30. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  31. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  32. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  33. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  34. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  35. omnia iam resoluta forent et in versa.
  36. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  37. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  38. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  39. inrigat adsidue caelum candore recenti
  40. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  41. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  42. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  43. quod simul ac primum nubes succedere soli
  44. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  45. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  46. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  47. ut noscas splendore novo res semper egere
  48. et primum iactum fulgoris quemque perire
  49. nec ratione alia res posse in sole videri,
  50. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  51. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  52. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  53. fulguribus pingues multa caligine taedae
  54. consimili properant ratione, ardore ministro,
  55. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  56. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  57. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  58. exitium celeri celeratur origine flammae.
  59. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  60. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  61. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  62. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  63. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  64. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  65. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  66. nec sanctum numen fati protollere finis
  67. posse neque adversus naturae foedera niti?
  68. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  69. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  70. non ruere avolsos silices a montibus altis
  71. nec validas aevi vires perferre patique
  72. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  73. ex infinito quae tempore pertolerassent
  74. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  75. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  76. continet amplexu terram: si procreat ex se
  77. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  78. totum nativum mortali corpore constat.
  79. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  80. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  81. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  82. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  83. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  84. non alias alii quoque res cecinere ?
  85. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  86. aeternis famae monimentis insita florent?
  87. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  88. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  89. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  90. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  91. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  92. denique natura haec rerum ratioque repertast
  93. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  94. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  95. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  96. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  97. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  98. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  99. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  100. tanto quique magis victus fateare necessest
  101. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  102. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  103. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  104. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  105. nec ratione alia mortales esse videmur,
  106. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  107. atque illi quos a vita natura removit.
  108. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  109. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  110. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  111. dissociare intus partis, ut materiai
  112. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  113. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  114. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  115. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,