De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  2. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  3. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  4. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  5. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  6. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  7. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  8. posset et innasci quavis in parte soleret,
  9. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  10. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  11. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  12. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  13. totum posse extra corpus formamque animalem
  14. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  15. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  16. haud igitur constant divino praedita sensu,
  17. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  18. Illud item non est ut possis credere, sedes
  19. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  20. tenvis enim natura deum longeque remota
  21. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  22. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  23. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  24. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  25. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  26. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  27. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  28. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  29. praeclaram mundi naturam proptereaque
  30. adlaudabile opus divom laudare decere
  31. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  32. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  33. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  34. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  35. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  36. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  37. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  38. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  39. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  40. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  41. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  42. nam gaudere novis rebus debere videtur
  43. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  44. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  45. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  46. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  47. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  48. donec diluxit rerum genitalis origo?
  49. natus enim debet qui cumque est velle manere
  50. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  51. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  52. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  53. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  54. notities hominum divis unde insita primum est,
  55. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  56. quove modost umquam vis cognita principiorum
  57. quidque inter sese permutato ordine possent.
  58. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  59. namque ita multa modis multis primordia rerum
  60. ex infinito iam tempore percita plagis
  61. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  62. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  63. quae cumque inter se possint congressa creare,
  64. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  65. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  66. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  67. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  68. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  69. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  70. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  71. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  72. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  73. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  74. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  75. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  76. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  77. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  78. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  79. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  80. vitai causa valido consueta bidenti
  81. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  82. si non fecundas vertentes vomere glebas
  83. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  84. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  85. et tamen inter dum magno quaesita labore
  86. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  87. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  88. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  89. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  90. praeterea genus horriferum natura ferarum
  91. humanae genti infestum terraque marique
  92. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  93. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  94. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  95. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  96. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  97. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  98. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  99. cui tantum in vita restet transire malorum.
  100. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  101. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  102. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  103. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  104. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  105. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  106. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  107. Principio quoniam terrai corpus et umor
  108. aurarumque leves animae calidique vapores,
  109. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  110. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  111. debet eodem omnis mundi natura putari.
  112. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  113. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  114. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  115. et nativa simul. qua propter maxima mundi