De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  2. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  3. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  4. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  5. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  6. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  7. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  8. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  9. ex infinito quae possint forte coorta
  10. corruere hanc rerum violento turbine summam
  11. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  12. nec porro natura loci spatiumque profundi
  13. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  14. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  15. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  16. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  17. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  18. quare etiam nativa necessumst confiteare
  19. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  20. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  21. inmensi validas aevi contemnere vires.
  22. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  23. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  24. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  25. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  26. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  27. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  28. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  29. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  30. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  31. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  32. et siccare prius confidunt omnia posse
  33. quam liquor incepti possit contingere finem.
  34. tantum spirantes aequo certamine bellum
  35. magnis inter se de rebus cernere certant,
  36. cum semel interea fuerit superantior ignis
  37. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  38. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  39. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  40. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  41. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  42. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  43. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  44. obvius aeternam succepit lampada mundi
  45. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  46. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  47. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  48. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  49. ignis enim superare potest ubi materiai
  50. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  51. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  52. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  53. umor item quondam coepit superare coortus,
  54. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  55. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  56. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  57. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  58. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  59. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  60. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  61. nam certe neque consilio primordia rerum
  62. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  63. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  64. sed quia multa modis multis primordia rerum
  65. ex infinito iam tempore percita plagis
  66. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  67. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  68. quae cumque inter se possent congressa creare,
  69. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  70. omnigenus coetus et motus experiundo
  71. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  72. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  73. terrai maris et caeli generisque animantum.
  74. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  75. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  76. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  77. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  78. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  79. diffugere inde loci partes coepere paresque
  80. cum paribus iungi res et discludere mundum
  81. membraque dividere et magnas disponere partes
  82. omnigenis e principiis, discordia quorum
  83. intervalla vias conexus pondera plagas
  84. concursus motus turbabat proelia miscens
  85. propter dissimilis formas variasque figuras,
  86. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  87. nec motus inter sese dare convenientis,
  88. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  89. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  90. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  91. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  92. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  93. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  94. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  95. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  96. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  97. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  98. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  99. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  100. partibus erumpens primus se sustulit aether
  101. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  102. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  103. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  104. matutina rubent radiati lumina solis
  105. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  106. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  107. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  108. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  109. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  110. corpore concreto circum datus undique saepsit
  111. et late diffusus in omnis undique partis
  112. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  113. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  114. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  115. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,