De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  2. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  3. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  4. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  5. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  6. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  7. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  8. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  9. posset et innasci quavis in parte soleret,
  10. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  11. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  12. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  13. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  14. totum posse extra corpus formamque animalem
  15. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  16. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  17. haud igitur constant divino praedita sensu,
  18. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  19. Illud item non est ut possis credere, sedes
  20. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  21. tenvis enim natura deum longeque remota
  22. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  23. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  24. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  25. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  26. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  27. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  28. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  29. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  30. praeclaram mundi naturam proptereaque
  31. adlaudabile opus divom laudare decere
  32. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  33. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  34. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  35. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  36. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  37. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  38. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  39. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  40. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  41. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  42. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  43. nam gaudere novis rebus debere videtur
  44. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  45. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  46. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  47. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  48. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  49. donec diluxit rerum genitalis origo?
  50. natus enim debet qui cumque est velle manere
  51. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  52. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  53. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  54. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  55. notities hominum divis unde insita primum est,
  56. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  57. quove modost umquam vis cognita principiorum
  58. quidque inter sese permutato ordine possent.
  59. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  60. namque ita multa modis multis primordia rerum
  61. ex infinito iam tempore percita plagis
  62. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  63. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  64. quae cumque inter se possint congressa creare,
  65. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  66. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  67. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  68. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  69. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  70. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  71. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  72. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  73. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  74. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  75. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  76. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  77. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  78. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  79. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  80. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  81. vitai causa valido consueta bidenti
  82. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  83. si non fecundas vertentes vomere glebas
  84. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  85. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  86. et tamen inter dum magno quaesita labore
  87. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  88. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  89. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  90. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  91. praeterea genus horriferum natura ferarum
  92. humanae genti infestum terraque marique
  93. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  94. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  95. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  96. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  97. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  98. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  99. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  100. cui tantum in vita restet transire malorum.
  101. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  102. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  103. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  104. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  105. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  106. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  107. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  108. Principio quoniam terrai corpus et umor
  109. aurarumque leves animae calidique vapores,