De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. notities hominum divis unde insita primum est,
  2. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  3. quove modost umquam vis cognita principiorum
  4. quidque inter sese permutato ordine possent.
  5. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  6. namque ita multa modis multis primordia rerum
  7. ex infinito iam tempore percita plagis
  8. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  9. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  10. quae cumque inter se possint congressa creare,
  11. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  12. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  13. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  14. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  15. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  16. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  17. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  18. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  19. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  20. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  21. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  22. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  23. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  24. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  25. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  26. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  27. vitai causa valido consueta bidenti
  28. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  29. si non fecundas vertentes vomere glebas
  30. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  31. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  32. et tamen inter dum magno quaesita labore
  33. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  34. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  35. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  36. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  37. praeterea genus horriferum natura ferarum
  38. humanae genti infestum terraque marique
  39. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  40. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  41. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  42. navita, nudus humi iacet infans indigus omni