De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  2. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  3. et tamen inter dum magno quaesita labore
  4. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  5. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  6. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  7. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  8. praeterea genus horriferum natura ferarum
  9. humanae genti infestum terraque marique
  10. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  11. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  12. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  13. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  14. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  15. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  16. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  17. cui tantum in vita restet transire malorum.
  18. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  19. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  20. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  21. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  22. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  23. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  24. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  25. Principio quoniam terrai corpus et umor
  26. aurarumque leves animae calidique vapores,
  27. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  28. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  29. debet eodem omnis mundi natura putari.
  30. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  31. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  32. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  33. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  34. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  35. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  36. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  37. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  38. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  39. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  40. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  41. principio pars terrai non nulla, perusta
  42. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  43. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  44. quas validi toto dispergunt venti.
  45. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  46. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  47. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  48. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  49. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  50. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  51. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  52. semper abundare et latices manare perennis
  53. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  54. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  55. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  56. partim quod validi verrentes aequora venti
  57. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  58. partim quod supter per terras diditur omnis;
  59. percolatur enim virus retroque remanat
  60. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  61. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  62. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  63. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  64. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  65. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  66. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  67. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  68. omnia iam resoluta forent et in versa.
  69. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  70. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  71. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  72. inrigat adsidue caelum candore recenti
  73. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  74. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  75. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  76. quod simul ac primum nubes succedere soli
  77. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  78. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  79. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  80. ut noscas splendore novo res semper egere
  81. et primum iactum fulgoris quemque perire
  82. nec ratione alia res posse in sole videri,
  83. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  84. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  85. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  86. fulguribus pingues multa caligine taedae
  87. consimili properant ratione, ardore ministro,
  88. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  89. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  90. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  91. exitium celeri celeratur origine flammae.
  92. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  93. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  94. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  95. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  96. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  97. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  98. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  99. nec sanctum numen fati protollere finis
  100. posse neque adversus naturae foedera niti?
  101. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  102. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  103. non ruere avolsos silices a montibus altis
  104. nec validas aevi vires perferre patique
  105. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  106. ex infinito quae tempore pertolerassent
  107. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  108. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  109. continet amplexu terram: si procreat ex se
  110. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  111. totum nativum mortali corpore constat.
  112. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  113. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  114. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  115. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  116. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  117. non alias alii quoque res cecinere ?
  118. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  119. aeternis famae monimentis insita florent?
  120. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  121. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  122. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  123. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  124. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  125. denique natura haec rerum ratioque repertast
  126. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  127. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  128. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  129. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  130. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  131. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  132. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  133. tanto quique magis victus fateare necessest
  134. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  135. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  136. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  137. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  138. nec ratione alia mortales esse videmur,
  139. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  140. atque illi quos a vita natura removit.
  141. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  142. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  143. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  144. dissociare intus partis, ut materiai
  145. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  146. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  147. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  148. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  149. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  150. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  151. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  152. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  153. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  154. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  155. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  156. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  157. ex infinito quae possint forte coorta
  158. corruere hanc rerum violento turbine summam
  159. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  160. nec porro natura loci spatiumque profundi
  161. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  162. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  163. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  164. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  165. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  166. quare etiam nativa necessumst confiteare
  167. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  168. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  169. inmensi validas aevi contemnere vires.
  170. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  171. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  172. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  173. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  174. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  175. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  176. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  177. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  178. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  179. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  180. et siccare prius confidunt omnia posse
  181. quam liquor incepti possit contingere finem.