De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tantum spirantes aequo certamine bellum
  2. magnis inter se de rebus cernere certant,
  3. cum semel interea fuerit superantior ignis
  4. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  5. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  6. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  7. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  8. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  9. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  10. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  11. obvius aeternam succepit lampada mundi
  12. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  13. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  14. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  15. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  16. ignis enim superare potest ubi materiai
  17. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  18. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  19. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  20. umor item quondam coepit superare coortus,
  21. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  22. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  23. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  24. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  25. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  26. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  27. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  28. nam certe neque consilio primordia rerum
  29. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  30. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  31. sed quia multa modis multis primordia rerum
  32. ex infinito iam tempore percita plagis
  33. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  34. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  35. quae cumque inter se possent congressa creare,
  36. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  37. omnigenus coetus et motus experiundo
  38. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  39. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  40. terrai maris et caeli generisque animantum.
  41. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  42. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  43. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  44. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  45. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  46. diffugere inde loci partes coepere paresque
  47. cum paribus iungi res et discludere mundum
  48. membraque dividere et magnas disponere partes
  49. omnigenis e principiis, discordia quorum
  50. intervalla vias conexus pondera plagas
  51. concursus motus turbabat proelia miscens
  52. propter dissimilis formas variasque figuras,
  53. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  54. nec motus inter sese dare convenientis,
  55. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  56. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  57. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  58. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  59. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  60. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  61. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  62. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  63. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  64. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  65. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  66. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  67. partibus erumpens primus se sustulit aether
  68. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  69. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  70. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  71. matutina rubent radiati lumina solis
  72. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  73. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  74. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  75. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  76. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  77. corpore concreto circum datus undique saepsit
  78. et late diffusus in omnis undique partis
  79. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  80. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  81. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  82. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  83. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  84. nec levia ut possent per summas labier oras,
  85. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  86. versent et partes ut mundi totius extent;
  87. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  88. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  89. his igitur rebus retractis terra repente,
  90. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  91. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  92. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  93. et radii solis cogebant undique terram
  94. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  95. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  96. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  97. augebat mare manando camposque natantis,
  98. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  99. corpora multa vaporis et altaque caeli
  100. densabant procul a terris fulgentia templa.
  101. sidebant campi, crescebant montibus altis
  102. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  103. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  104. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  105. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  106. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  107. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  108. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  109. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  110. atque levissimus super influit auras
  111. nec liquidum corpus turbantibus auris
  112. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  113. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  114. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  115. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  116. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  117. unum labendi conservans usque tenorem.
  118. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  119. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  120. ex utraque polum parti premere nobis
  121. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  122. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  123. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  124. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  125. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  126. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  127. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  128. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  129. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  130. passim per caeli volvunt summania templa,
  131. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  132. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  133. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  134. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  135. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  136. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  137. in variis mundis varia ratione creatis,
  138. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  139. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  140. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  141. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  142. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  143. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  144. evanescere paulatim et decrescere pondus
  145. convenit atque aliam naturam supter habere
  146. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  147. partibus mundi, quibus insita vivit.
  148. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  149. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  150. nec caput est oneri collo nec denique totum
  151. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  152. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  153. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  154. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  155. sic igitur tellus non est aliena repente
  156. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  157. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  158. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  159. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  160. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  161. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  162. partibus mundi caeloque revincta;
  163. nam communibus inter se radicibus haerent
  164. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  165. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  166. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  167. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  168. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  169. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  170. iamne vides quantum tenuis natura valere
  171. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  172. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  173. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  174. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  175. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  176. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  177. nil magnis intervallis de corpore libant
  178. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  179. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  180. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  181. forma quoque hinc solis debet filumque videri,